De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  2. inter se quaedam possint coplata teneri;
  3. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  4. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  5. mortiferam possit cladem conflare coorta
  6. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  7. expediam, primum multarum semina rerum
  8. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  9. et contra quae sint morbo mortique necessest
  10. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  11. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  12. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  13. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  14. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  15. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  16. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  17. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  18. temptari procul a patria qui cumque domoque
  19. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  20. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  21. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  22. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  23. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  24. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  25. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  26. tum color et facies hominum distare videntur
  27. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  28. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  29. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  30. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  31. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  32. partibus ac membris; varius concinnat id .
  33. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  34. commovet atque inimicus serpere coepit,
  35. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  36. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  37. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  38. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  39. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  40. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  41. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  42. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  43. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  44. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  45. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  46. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  47. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  48. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  49. an caelum nobis ultro natura corumptum
  50. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  51. quod nos adventu possit temptare recenti.
  52. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  53. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  54. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  55. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  56. permensus multum camposque natantis,
  57. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  58. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  59. principio caput incensum fervore gerebant
  60. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  61. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  62. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  63. atque animi interpres manabat lingua cruore
  64. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  65. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  66. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  67. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  68. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  69. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  70. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  71. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  72. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  73. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  74. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  75. corripere adsidue nervos et membra coactans
  76. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  77. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  78. corporis in summo summam fervescere partem,
  79. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  80. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  81. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  82. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  83. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  84. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  85. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  86. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  87. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  88. multi praecipites nymphis putealibus alte
  89. inciderunt ipso venientes ore patente:
  90. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  91. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  92. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  93. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  94. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  95. lumina versarent oculorum expertia somno.
  96. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  97. perturbata animi mens in maerore metuque,
  98. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  99. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  100. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  101. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  102. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  103. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  104. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  105. a pedibusque minutatim succedere frigus
  106. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  107. conpressae nares, nasi primoris acumen
  108. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  109. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  110. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  111. octavoque fere candenti lumine solis
  112. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  113. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  114. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  115. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  116. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  117. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  118. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  119. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  120. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  121. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  122. et graviter partim metuentes limina leti
  123. vivebant ferro privati parte virili,
  124. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  125. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  126. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  127. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  128. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  129. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  130. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  131. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  132. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  133. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  134. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  135. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  136. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  137. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  138. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  139. incomitata rapi certabant funera vasta
  140. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  141. nam quod ali dederat vitalis auras
  142. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  143. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  144. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  145. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  146. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  147. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  148. funera respectans animam amittebat ibidem.
  149. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  150. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  151. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  152. idque vel in primis cumulabat funere funus
  153. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  154. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  155. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  156. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  157. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  158. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  159. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  160. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  161. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  162. et robustus item curvi moderator aratri
  163. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  164. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  165. exanimis pueris super exanimata parentum
  166. corpora non numquam posses retroque videre
  167. matribus et patribus natos super edere vitam.
  168. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  169. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  170. copia conveniens ex omni morbida parte.
  171. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  172. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  173. multa siti prostrata viam per proque voluta
  174. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  175. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  176. multaque per populi passim loca prompta viasque
  177. languida semanimo cum corpore membra videres
  178. horrida paedore et pannis cooperta perire,