De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  2. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  3. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  4. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  5. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  6. et multis aliis praebet regionibus aequor
  7. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  8. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  9. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  10. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  11. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  12. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  13. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  14. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  15. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  16. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  17. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  18. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  19. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  20. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  21. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  22. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  23. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  24. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  25. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.