De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  2. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  3. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  4. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  5. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  6. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  7. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  8. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  9. et rare fecit calido miscente vapore,
  10. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  11. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  12. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  13. praeterea solis radiis iactatur aquai
  14. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  15. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  16. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  17. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  18. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  19. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  20. taedaque consimili ratione accensa per undas
  21. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  22. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  23. semina de terraque necessest funditus ipsa
  24. ignis corpora per totum consurgere fontem
  25. et simul exspirare foras exireque in auras,