De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  2. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  3. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  4. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  5. sole putant subter terras fervescere partim,
  6. nox ubi terribili terras caligine texit.
  7. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  8. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  9. non quierit calidum supera de reddere parte,
  10. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  11. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  12. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  13. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  14. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  15. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  16. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  17. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  18. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  19. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  20. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  21. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  22. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  23. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  24. et rare fecit calido miscente vapore,
  25. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  26. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  27. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  28. praeterea solis radiis iactatur aquai
  29. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  30. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  31. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  32. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  33. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  34. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  35. taedaque consimili ratione accensa per undas
  36. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  37. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  38. semina de terraque necessest funditus ipsa
  39. ignis corpora per totum consurgere fontem
  40. et simul exspirare foras exireque in auras,
  41. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  42. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  43. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  44. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  45. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  46. et multis aliis praebet regionibus aequor
  47. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  48. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  49. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  50. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  51. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  52. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  53. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  54. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  55. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  56. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  57. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  58. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  59. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  60. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  61. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  62. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  63. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  64. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  65. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  66. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  67. ordine demisso levibus iactarier auris,
  68. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  69. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  70. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  71. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  72. ipsius rei rationem reddere possis,
  73. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  74. quo magis attentas auris animumque reposco.
  75. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  76. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  77. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  78. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  79. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  80. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  81. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  82. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  83. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  84. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  85. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  86. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  87. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  88. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  89. cernere odorari licet et sentire sonare.
  90. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  91. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  92. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  93. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  94. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  95. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  96. principio fit ut in speluncis saxa superna
  97. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  98. manat item nobis e toto corpore sudor,
  99. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  100. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  101. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  102. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  103. sentimus, sentimus item transire per aurum
  104. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  105. denique per dissaepta domorum saxea voces
  106. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  107. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  108. denique qua circum caeli lorica ,
  109. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  110. et tempestate in terra caeloque coorta
  111. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  112. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  113. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  114. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  115. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  116. principio terram sol excoquit et facit are,
  117. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  118. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  119. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  120. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  121. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  122. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  123. at coria et carnem mollit durata calore.
  124. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  125. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  126. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  127. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  128. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  129. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  130. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  131. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  132. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  133. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  134. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  135. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  136. dissimili inter se natura praedita debent
  137. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  138. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  139. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  140. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  141. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  142. scilicet id fieri cogit natura viarum
  143. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  144. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  145. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  146. argentoque foras aliud vitroque meare;
  147. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  148. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  149. scilicet id fieri cogit natura viarum
  150. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  151. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  152. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  153. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  154. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  155. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  156. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  157. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  158. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  159. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  160. in medio locus, extemplo primordia ferri
  161. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  162. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  163. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  164. indupedita suis arte conexa cohaeret
  165. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  166. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  167. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  168. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  169. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  170. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  171. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  172. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  173. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  174. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  175. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  176. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  177. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  178. quod, simul a fronte est anelli rarior
  179. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  180. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  181. a tergo quasi provehat atque propellat.
  182. semper enim circum positus res verberat ;
  183. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  184. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  185. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  186. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  187. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  188. denique res omnes debent in corpore habere
  189. , quandoquidem raro sunt corpore et
  190. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  191. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  192. sollicito motu semper iactatur eoque
  193. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  194. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  195. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  196. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  197. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  198. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  199. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  200. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  201. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  202. aere interposito discordia tanta creatur
  203. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  204. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  205. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  206. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  207. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  208. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  209. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  210. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  211. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  212. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  213. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  214. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  215. lignea materies in quo genere esse videtur.
  216. interutrasque igitur ferri natura locata
  217. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  218. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  219. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  220. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,