De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. arescit quia terra calore et semina si qua
  2. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  3. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  4. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  5. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  6. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  7. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  8. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  9. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  10. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  11. sole putant subter terras fervescere partim,
  12. nox ubi terribili terras caligine texit.
  13. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  14. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  15. non quierit calidum supera de reddere parte,
  16. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  17. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  18. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  19. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  20. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  21. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  22. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  23. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  24. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  25. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  26. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  27. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  28. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  29. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  30. et rare fecit calido miscente vapore,
  31. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  32. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  33. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  34. praeterea solis radiis iactatur aquai
  35. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  36. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  37. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  38. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  39. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  40. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  41. taedaque consimili ratione accensa per undas
  42. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  43. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  44. semina de terraque necessest funditus ipsa
  45. ignis corpora per totum consurgere fontem
  46. et simul exspirare foras exireque in auras,
  47. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  48. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  49. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  50. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  51. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  52. et multis aliis praebet regionibus aequor
  53. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  54. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  55. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  56. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  57. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  58. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  59. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  60. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  61. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  62. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  63. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  64. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  65. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  66. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  67. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  68. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  69. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  70. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  71. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  72. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  73. ordine demisso levibus iactarier auris,
  74. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  75. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  76. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  77. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  78. ipsius rei rationem reddere possis,
  79. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  80. quo magis attentas auris animumque reposco.
  81. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  82. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  83. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  84. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  85. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  86. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  87. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  88. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  89. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  90. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  91. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  92. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  93. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  94. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  95. cernere odorari licet et sentire sonare.
  96. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  97. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  98. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  99. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  100. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  101. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  102. principio fit ut in speluncis saxa superna
  103. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  104. manat item nobis e toto corpore sudor,
  105. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  106. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  107. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  108. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  109. sentimus, sentimus item transire per aurum
  110. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  111. denique per dissaepta domorum saxea voces
  112. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  113. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  114. denique qua circum caeli lorica ,
  115. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  116. et tempestate in terra caeloque coorta
  117. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  118. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  119. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  120. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  121. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  122. principio terram sol excoquit et facit are,
  123. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  124. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  125. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  126. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  127. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  128. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  129. at coria et carnem mollit durata calore.
  130. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  131. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  132. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  133. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  134. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  135. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  136. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  137. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  138. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  139. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  140. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  141. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  142. dissimili inter se natura praedita debent
  143. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  144. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  145. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  146. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  147. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  148. scilicet id fieri cogit natura viarum
  149. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  150. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  151. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  152. argentoque foras aliud vitroque meare;
  153. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  154. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  155. scilicet id fieri cogit natura viarum
  156. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  157. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  158. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  159. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  160. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  161. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  162. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  163. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  164. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  165. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  166. in medio locus, extemplo primordia ferri
  167. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  168. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  169. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  170. indupedita suis arte conexa cohaeret
  171. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  172. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  173. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  174. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  175. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  176. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  177. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  178. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  179. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  180. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  181. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  182. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  183. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  184. quod, simul a fronte est anelli rarior
  185. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  186. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  187. a tergo quasi provehat atque propellat.
  188. semper enim circum positus res verberat ;
  189. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  190. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  191. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  192. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  193. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  194. denique res omnes debent in corpore habere
  195. , quandoquidem raro sunt corpore et
  196. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  197. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  198. sollicito motu semper iactatur eoque
  199. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  200. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  201. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  202. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  203. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  204. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  205. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  206. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  207. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  208. aere interposito discordia tanta creatur
  209. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  210. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  211. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  212. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  213. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  214. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  215. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  216. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  217. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  218. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  219. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  220. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  221. lignea materies in quo genere esse videtur.
  222. interutrasque igitur ferri natura locata
  223. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  224. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  225. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  226. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  227. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  228. saxa vides primum sola colescere calce.
  229. glutine materies taurino iungitur una,
  230. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  231. quam laxare queant compages taurea vincla.
  232. vitigeni latices aquai fontibus audent
  233. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  234. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  235. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  236. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  237. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  238. denique res auro non aurum copulat una,
  239. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  240. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  241. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  242. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  243. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  244. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  245. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  246. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  247. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  248. inter se quaedam possint coplata teneri;
  249. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  250. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  251. mortiferam possit cladem conflare coorta
  252. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  253. expediam, primum multarum semina rerum
  254. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  255. et contra quae sint morbo mortique necessest
  256. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  257. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  258. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  259. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  260. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  261. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  262. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  263. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  264. temptari procul a patria qui cumque domoque
  265. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  266. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  267. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  268. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque