De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  2. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  3. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  4. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  5. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  6. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  7. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  8. quam soleant et quam vitai copia desit,
  9. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  10. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  11. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  12. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  13. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  14. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  15. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  16. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  17. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  18. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  19. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  20. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  21. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  22. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  23. propterea quod magna mali fit copia circum.
  24. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  25. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  26. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  27. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  28. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  29. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  30. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  31. scilicet in terram delabi pondere cogit
  32. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  33. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  34. ---
  35. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  36. arescit quia terra calore et semina si qua
  37. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  38. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  39. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  40. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  41. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo