De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  2. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  3. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  4. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  5. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  6. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  7. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  8. res ad vitai rationem ostendimus ante
  9. propter dissimilem naturam dissimilisque
  10. texturas inter sese primasque figuras.
  11. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  12. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  13. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  14. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  15. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  16. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  17. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  18. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  19. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  20. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  21. floris odore hominem taetro consueta necare.
  22. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  23. multa modis multis multarum semina rerum
  24. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  25. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  26. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  27. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  28. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  29. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  30. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  31. multaque praeterea languentia membra per artus
  32. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  33. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  34. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  35. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  36. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  37. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  38. at cum membra domans percepit fervida febris,
  39. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  40. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa