De Rerum Natura
Lucretius
-
- divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
- nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
- omnia iam ferme mortalibus esse parata
- et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
- divitiis homines et honore et laude potentis
- affluere atque bona gnatorum excellere fama,
- nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
- atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
- pausa atque infestis cogi saevire querellis,
- intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
- omniaque illius vitio corrumpier intus,
- quae conlata foris et commoda cumque venirent;
- partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
- ut nulla posset ratione explerier umquam,
- partim quod taetro quasi conspurcare sapore
- omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
- veridicis igitur purgavit pectora dictis
- et finem statuit cuppedinis atque timoris
- exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
- quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
- qua possemus ad id recto contendere cursu,
- quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
- quod fieret naturali varieque volaret
- seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
- et quibus e portis occurri cuique deceret,
- et genus humanum frustra plerumque probavit
- volvere curarum tristis in pectore fluctus.
- nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
- in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
- inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
- quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
- hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
- non radii solis nec lucida tela diei
- discutiant, sed naturae species ratioque.
- quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
- Et quoniam docui mundi mortalia templa
- esse et nativo consistere corpore caelum,
- et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
- pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
- quandoquidem semel insignem conscendere currum
- ---
- tu mihi supremae praescripta ad candida callis
- currenti spatium praemonstra, callida musa
- Calliope, requies hominum divomque voluptas,
- te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
- ---
- ventorum existant, placentur ut omnia rursum
- ---
- quae fuerint, sint placato conversa furore.
- cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
- mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
- et faciunt animos humilis formidine divom
- depressosque premunt ad terram propterea quod
- ignorantia causarum conferre deorum
- cogit ad imperium res et concedere regnum.
- quorum operum causas nulla ratione videre
- possunt ac fieri divino numine rentur.
- nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
- si tamen interea mirantur qua ratione
- quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
- quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
- rursus in antiquas referuntur religionis
- et dominos acris adsciscunt, omnia posse
- quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
- quid nequeat, finita potestas denique cuique
- qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
- quo magis errantes caeca ratione feruntur.
- quae nisi respuis ex animo longeque remittis
- dis indigna putare alienaque pacis eorum,
- delibata deum per te tibi numina sancta
- saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
- possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
- sed quia tute tibi placida cum pace quietos
- constitues magnos irarum volvere fluctus,
- nec delubra deum placido cum pectore adibis,
- nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
- in mentes hominum divinae nuntia formae,
- suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
- inde videre licet qualis iam vita sequatur.
- quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
- reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
- multa tamen restant et sunt ornanda politis
- versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
- sunt tempestates et fulmina clara canenda,
- quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
- ne trepides caeli divisis partibus amens,
- unde volans ignis pervenerit aut in utram se
- verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
- insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
- quorum operum causas nulla ratione videre
- possunt ac fieri divino numine rentur.
- Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
- propterea quia concurrunt sublime volantes
- aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
- nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
- verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
- tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
- praeterea neque tam condenso corpore nubes
- esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
- tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
- nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
- ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
- nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
- Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
- carbasus ut quondam magnis intenta theatris
- dat crepitum malos inter iactata trabesque,
- inter dum perscissa furit petulantibus auris
- et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
- id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
- aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
- verberibus venti versant planguntque per auras.
- fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
- frontibus adversis possint quam de latere ire
- diverso motu radentes corpora tractim,
- aridus unde auris terget sonus ille diuque
- ducitur, exierunt donec regionibus artis.
- Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
- omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
- maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
- cum subito validi venti conlecta procella
- nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
- turbine versanti magis ac magis undique nubem
- cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
- post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
- tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
- nec mirum, cum plena animae vensicula parva
- saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
- Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
- ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
- nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
- scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
- perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
- Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
- perscindat nubem perfringens impete recto;
- nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
- hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
- arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
- sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
- dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
- fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
- Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
- fulminis; haec multo si forte umore recepit
- ignem, continuo magno clamore trucidat;
- ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
- stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
- Aridior porro si nubes accipit ignem,
- uritur ingenti sonitu succensa repente,
- lauricomos ut si per montis flamma vagetur
- turbine ventorum comburens impete magno;
- nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
- terribili sonitu flamma crepitante crematur.
- Denique saepe geli multus fragor atque ruina
- grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
- ventus enim cum confercit, franguntur in artum
- concreti montes nimborum et grandine mixti.
- Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
- excussere suo concursu, ceu lapidem si
- percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
- exilit et claras scintillas dissipat ignis.
- sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
- fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
- tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
- id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
- ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
- ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
- det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
- quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
- e simili causa, concursu natus eodem.