De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  2. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  3. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  4. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  5. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  6. floris odore hominem taetro consueta necare.
  7. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  8. multa modis multis multarum semina rerum
  9. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  10. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  11. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  12. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  13. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  14. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  15. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  16. multaque praeterea languentia membra per artus
  17. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  18. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  19. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  20. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  21. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  22. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  23. at cum membra domans percepit fervida febris,
  24. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  25. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  26. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  27. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  28. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  29. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  30. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  31. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  32. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  33. quam soleant et quam vitai copia desit,
  34. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  35. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  36. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  37. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  38. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  39. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  40. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  41. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  42. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  43. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  44. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  45. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  46. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  47. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  48. propterea quod magna mali fit copia circum.
  49. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  50. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  51. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  52. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  53. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  54. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  55. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  56. scilicet in terram delabi pondere cogit
  57. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  58. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  59. ---
  60. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  61. arescit quia terra calore et semina si qua
  62. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  63. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  64. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  65. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  66. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  67. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  68. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  69. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  70. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  71. sole putant subter terras fervescere partim,
  72. nox ubi terribili terras caligine texit.
  73. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  74. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  75. non quierit calidum supera de reddere parte,
  76. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  77. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  78. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  79. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  80. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  81. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  82. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  83. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  84. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  85. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  86. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  87. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  88. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  89. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  90. et rare fecit calido miscente vapore,
  91. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  92. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  93. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  94. praeterea solis radiis iactatur aquai
  95. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  96. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  97. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  98. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  99. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  100. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  101. taedaque consimili ratione accensa per undas
  102. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  103. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  104. semina de terraque necessest funditus ipsa
  105. ignis corpora per totum consurgere fontem
  106. et simul exspirare foras exireque in auras,
  107. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  108. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  109. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  110. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  111. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  112. et multis aliis praebet regionibus aequor
  113. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  114. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  115. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  116. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  117. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  118. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  119. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  120. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  121. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  122. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  123. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  124. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  125. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  126. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  127. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  128. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  129. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  130. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  131. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  132. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  133. ordine demisso levibus iactarier auris,
  134. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  135. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  136. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  137. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  138. ipsius rei rationem reddere possis,
  139. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  140. quo magis attentas auris animumque reposco.
  141. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  142. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  143. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  144. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  145. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  146. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  147. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  148. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  149. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  150. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  151. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  152. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  153. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  154. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  155. cernere odorari licet et sentire sonare.
  156. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  157. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  158. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  159. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  160. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  161. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  162. principio fit ut in speluncis saxa superna
  163. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  164. manat item nobis e toto corpore sudor,
  165. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  166. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  167. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  168. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  169. sentimus, sentimus item transire per aurum
  170. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  171. denique per dissaepta domorum saxea voces
  172. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  173. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  174. denique qua circum caeli lorica ,
  175. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  176. et tempestate in terra caeloque coorta
  177. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  178. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  179. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  180. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  181. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  182. principio terram sol excoquit et facit are,
  183. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  184. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  185. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  186. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  187. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  188. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  189. at coria et carnem mollit durata calore.
  190. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  191. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  192. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  193. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  194. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  195. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  196. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  197. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  198. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  199. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  200. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  201. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  202. dissimili inter se natura praedita debent
  203. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  204. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  205. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  206. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  207. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  208. scilicet id fieri cogit natura viarum
  209. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  210. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  211. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  212. argentoque foras aliud vitroque meare;
  213. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  214. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  215. scilicet id fieri cogit natura viarum
  216. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  217. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  218. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  219. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  220. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  221. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  222. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  223. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  224. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  225. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  226. in medio locus, extemplo primordia ferri
  227. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  228. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  229. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  230. indupedita suis arte conexa cohaeret
  231. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  232. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  233. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  234. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  235. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  236. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  237. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  238. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  239. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  240. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  241. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  242. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  243. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  244. quod, simul a fronte est anelli rarior
  245. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  246. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  247. a tergo quasi provehat atque propellat.
  248. semper enim circum positus res verberat ;
  249. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  250. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  251. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  252. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  253. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  254. denique res omnes debent in corpore habere
  255. , quandoquidem raro sunt corpore et
  256. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  257. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  258. sollicito motu semper iactatur eoque
  259. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  260. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  261. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  262. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  263. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  264. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  265. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  266. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  267. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  268. aere interposito discordia tanta creatur
  269. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  270. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  271. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  272. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  273. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  274. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  275. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  276. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  277. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  278. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  279. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  280. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  281. lignea materies in quo genere esse videtur.
  282. interutrasque igitur ferri natura locata
  283. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  284. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  285. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  286. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  287. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  288. saxa vides primum sola colescere calce.
  289. glutine materies taurino iungitur una,
  290. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  291. quam laxare queant compages taurea vincla.
  292. vitigeni latices aquai fontibus audent
  293. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  294. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  295. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  296. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  297. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  298. denique res auro non aurum copulat una,
  299. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  300. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  301. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  302. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  303. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  304. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  305. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  306. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  307. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata