De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  2. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  3. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  4. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  5. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  6. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  7. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  8. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  9. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  10. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  11. esse infinitam docui, quantaque volarent
  12. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  13. immemorabile per spatium transire solerent.
  14. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  15. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  16. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  17. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  18. et quasi per magni circum spiracula mundi
  19. exitus introitusque elementis redditus extat.
  20. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  21. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  22. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  23. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  24. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  25. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  26. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  27. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  28. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  29. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  30. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  31. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  32. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  33. multa modis multis convenere undique adaucta,
  34. confertae nubes umorem mittere certant
  35. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  36. copia nimborum turba maiore coacta
  37. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  38. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  39. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  40. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  41. cera super calido tabescens multa liquescat.
  42. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  43. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  44. at retinere diu pluviae longumque morari
  45. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  46. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  47. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  48. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  49. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  50. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  51. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  52. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  53. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  54. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  55. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  56. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  57. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  58. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  59. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  60. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  61. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  62. supter item ut supera ventosis undique plenam
  63. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  64. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  65. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  66. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  67. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  68. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  69. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  70. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  71. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  72. concussu late disserpunt inde tremores.
  73. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  74. tecta viam propter non magno pondere tota,
  75. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  76. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  77. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  78. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  79. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  80. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  81. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  82. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  83. collectus parte ex una procumbit et urget
  84. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  85. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  86. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  87. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  88. inclinata minent in eandem prodita partem
  89. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  90. et metuunt magni naturam credere mundi
  91. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  92. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  93. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  94. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  95. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  96. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  97. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  98. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  99. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  100. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  101. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  102. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  103. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  104. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  105. in loca se cava terrai coniecit ibique
  106. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  107. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  108. exagitata foras erumpitur et simul altam
  109. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  110. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  111. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  112. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  113. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  114. motibus in terris et multae per mare pessum
  115. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  116. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  117. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  118. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  119. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  120. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  121. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  122. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  123. terrai ne dissoluat natura repente,
  124. neu distracta suum late dispandat hiatum
  125. idque suis confusa velit complere ruinis.
  126. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  127. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  128. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  129. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  130. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  131. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  132. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  133. ---
  134. Principio mare mirantur non reddere maius
  135. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  136. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  137. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  138. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  139. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  140. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  141. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  142. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  143. quippe videmus enim vestis umore madentis
  144. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  145. at pelage multa et late substrata videmus.
  146. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  147. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  148. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  149. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  150. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  151. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  152. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  153. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  154. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  155. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  156. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  157. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  158. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  159. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  160. in terras itidem manare ex aequore salso;
  161. percolatur enim virus retroque remanat
  162. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  163. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  164. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  165. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  166. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  167. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  168. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  169. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  170. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  171. cernentes pavida complebant pectora cura,
  172. quid moliretur rerum natura novarum.
  173. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  174. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  175. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  176. et videas caelum summai totius unum
  177. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  178. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  179. quod bene propositum si plane contueare
  180. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  181. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  182. accepit calido febrim fervore coortam
  183. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  184. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  185. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  186. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  187. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  188. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  189. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  190. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  191. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  192. ex infinito satis omnia suppeditare,
  193. unde repente queat tellus concussa moveri
  194. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  195. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  196. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  197. et tempestates pluviae graviore coortu
  198. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  199. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  200. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  201. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  202. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  203. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  204. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  205. nil sint ad summam summai totius omnem.
  206. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  207. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  208. expediam. primum totius subcava montis
  209. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  210. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  211. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  212. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  213. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  214. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  215. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  216. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  217. differt et crassa volvit caligine fumum
  218. extruditque simul mirando pondere saxa;
  219. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  220. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  221. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  222. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  223. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  224. ---
  225. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  226. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  227. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  228. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  229. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  230. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  231. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  232. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  233. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  234. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  235. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  236. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  237. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  238. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  239. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  240. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  241. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  242. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  243. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  244. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  245. cogentes sursus replent coguntque manere.
  246. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  247. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  248. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  249. inter nigra virum percocto saecla colore
  250. exoriens penitus media ab regione diei.
  251. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  252. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  253. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  254. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  255. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  256. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  257. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  258. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  259. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  260. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  261. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  262. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  263. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  264. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  265. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  266. expediam, quali natura praedita constent.
  267. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  268. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  269. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  270. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  271. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  272. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  273. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  274. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  275. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  276. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  277. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  278. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  279. cornices, non cum fumant altaria donis;
  280. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  281. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  282. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  283. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  284. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  285. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  286. manibus ut si sint divis mactata repente.
  287. omnia quae naturali ratione geruntur,
  288. et quibus e fiant causis apparet origo;
  289. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  290. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  291. ducere forte deos manis inferne reamur,
  292. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  293. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  294. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  295. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  296. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  297. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  298. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  299. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  300. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  301. res ad vitai rationem ostendimus ante
  302. propter dissimilem naturam dissimilisque
  303. texturas inter sese primasque figuras.
  304. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  305. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  306. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  307. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  308. Deinde videre licet quam multae sint homini res