De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  2. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  3. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  4. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  5. cornices, non cum fumant altaria donis;
  6. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  7. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  8. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  9. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  10. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  11. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  12. manibus ut si sint divis mactata repente.
  13. omnia quae naturali ratione geruntur,
  14. et quibus e fiant causis apparet origo;
  15. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  16. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  17. ducere forte deos manis inferne reamur,
  18. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  19. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  20. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  21. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  22. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  23. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  24. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  25. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  26. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  27. res ad vitai rationem ostendimus ante
  28. propter dissimilem naturam dissimilisque
  29. texturas inter sese primasque figuras.
  30. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  31. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  32. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  33. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  34. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  35. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  36. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  37. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  38. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  39. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  40. floris odore hominem taetro consueta necare.
  41. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  42. multa modis multis multarum semina rerum
  43. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  44. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  45. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  46. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  47. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  48. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  49. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  50. multaque praeterea languentia membra per artus
  51. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  52. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  53. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  54. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  55. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  56. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  57. at cum membra domans percepit fervida febris,
  58. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  59. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  60. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  61. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  62. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  63. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  64. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  65. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  66. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  67. quam soleant et quam vitai copia desit,
  68. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  69. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  70. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  71. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  72. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  73. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  74. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  75. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  76. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  77. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  78. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  79. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  80. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  81. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  82. propterea quod magna mali fit copia circum.
  83. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  84. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  85. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  86. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  87. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  88. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  89. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  90. scilicet in terram delabi pondere cogit
  91. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  92. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  93. ---
  94. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  95. arescit quia terra calore et semina si qua
  96. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  97. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  98. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  99. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  100. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  101. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  102. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  103. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  104. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  105. sole putant subter terras fervescere partim,
  106. nox ubi terribili terras caligine texit.
  107. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  108. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  109. non quierit calidum supera de reddere parte,
  110. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  111. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  112. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  113. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  114. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  115. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  116. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  117. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  118. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  119. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  120. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  121. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  122. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  123. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  124. et rare fecit calido miscente vapore,
  125. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  126. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  127. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  128. praeterea solis radiis iactatur aquai
  129. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  130. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  131. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  132. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  133. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  134. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  135. taedaque consimili ratione accensa per undas
  136. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  137. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis