De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  2. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  3. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  4. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  5. expediam, quali natura praedita constent.
  6. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  7. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  8. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  9. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  10. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  11. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  12. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  13. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  14. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  15. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  16. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  17. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  18. cornices, non cum fumant altaria donis;
  19. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  20. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  21. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  22. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  23. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  24. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  25. manibus ut si sint divis mactata repente.
  26. omnia quae naturali ratione geruntur,
  27. et quibus e fiant causis apparet origo;
  28. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  29. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  30. ducere forte deos manis inferne reamur,
  31. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  32. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  33. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  34. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  35. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  36. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  37. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  38. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  39. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  40. res ad vitai rationem ostendimus ante
  41. propter dissimilem naturam dissimilisque
  42. texturas inter sese primasque figuras.
  43. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  44. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  45. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  46. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  47. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  48. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  49. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  50. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  51. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  52. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  53. floris odore hominem taetro consueta necare.
  54. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  55. multa modis multis multarum semina rerum
  56. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  57. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  58. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  59. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  60. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  61. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  62. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  63. multaque praeterea languentia membra per artus
  64. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  65. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  66. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  67. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  68. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  69. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  70. at cum membra domans percepit fervida febris,
  71. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  72. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  73. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  74. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  75. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  76. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  77. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  78. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  79. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  80. quam soleant et quam vitai copia desit,
  81. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  82. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  83. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  84. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  85. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  86. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  87. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  88. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  89. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  90. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  91. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  92. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  93. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  94. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  95. propterea quod magna mali fit copia circum.
  96. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  97. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  98. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  99. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  100. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  101. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  102. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  103. scilicet in terram delabi pondere cogit
  104. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  105. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  106. ---
  107. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  108. arescit quia terra calore et semina si qua
  109. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  110. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  111. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  112. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  113. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  114. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  115. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  116. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  117. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  118. sole putant subter terras fervescere partim,
  119. nox ubi terribili terras caligine texit.
  120. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  121. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  122. non quierit calidum supera de reddere parte,
  123. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  124. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  125. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  126. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  127. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  128. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  129. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  130. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  131. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  132. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  133. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  134. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  135. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  136. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  137. et rare fecit calido miscente vapore,
  138. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  139. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.