De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  2. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  3. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  4. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  5. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  6. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  7. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  8. expediam, quali natura praedita constent.
  9. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  10. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  11. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  12. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  13. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  14. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  15. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  16. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  17. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  18. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  19. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  20. quo numquam pennis appellunt corpora raucae