De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  2. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  3. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  4. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  5. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  6. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  7. cogentes sursus replent coguntque manere.
  8. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  9. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  10. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  11. inter nigra virum percocto saecla colore
  12. exoriens penitus media ab regione diei.
  13. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  14. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  15. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  16. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  17. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  18. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  19. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  20. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.