De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  2. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  3. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  4. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  5. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  6. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  7. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  8. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  9. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  10. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  11. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  12. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  13. expediam, quali natura praedita constent.
  14. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  15. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  16. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  17. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  18. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  19. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  20. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  21. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  22. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  23. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  24. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  25. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  26. cornices, non cum fumant altaria donis;
  27. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  28. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  29. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  30. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  31. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  32. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  33. manibus ut si sint divis mactata repente.
  34. omnia quae naturali ratione geruntur,
  35. et quibus e fiant causis apparet origo;
  36. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  37. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  38. ducere forte deos manis inferne reamur,
  39. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  40. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  41. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  42. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  43. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  44. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  45. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  46. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  47. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  48. res ad vitai rationem ostendimus ante
  49. propter dissimilem naturam dissimilisque
  50. texturas inter sese primasque figuras.
  51. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  52. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  53. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  54. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  55. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  56. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  57. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  58. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  59. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  60. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  61. floris odore hominem taetro consueta necare.
  62. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  63. multa modis multis multarum semina rerum
  64. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  65. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  66. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  67. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  68. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  69. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  70. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  71. multaque praeterea languentia membra per artus
  72. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  73. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  74. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  75. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  76. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  77. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  78. at cum membra domans percepit fervida febris,
  79. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  80. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  81. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  82. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  83. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  84. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  85. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  86. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  87. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  88. quam soleant et quam vitai copia desit,
  89. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  90. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  91. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  92. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  93. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  94. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  95. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  96. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  97. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  98. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  99. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  100. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  101. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  102. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  103. propterea quod magna mali fit copia circum.
  104. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  105. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  106. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  107. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  108. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  109. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  110. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  111. scilicet in terram delabi pondere cogit
  112. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  113. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  114. ---
  115. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  116. arescit quia terra calore et semina si qua
  117. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  118. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  119. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  120. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  121. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  122. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  123. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  124. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  125. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  126. sole putant subter terras fervescere partim,
  127. nox ubi terribili terras caligine texit.
  128. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  129. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  130. non quierit calidum supera de reddere parte,
  131. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  132. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  133. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  134. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  135. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  136. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  137. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  138. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  139. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  140. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  141. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,