De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  2. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  3. motibus in terris et multae per mare pessum
  4. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  5. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  6. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  7. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  8. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  9. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  10. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  11. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  12. terrai ne dissoluat natura repente,
  13. neu distracta suum late dispandat hiatum
  14. idque suis confusa velit complere ruinis.
  15. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  16. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  17. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  18. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  19. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  20. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  21. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  22. ---
  23. Principio mare mirantur non reddere maius
  24. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  25. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  26. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  27. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  28. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  29. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  30. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  31. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  32. quippe videmus enim vestis umore madentis
  33. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  34. at pelage multa et late substrata videmus.
  35. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  36. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  37. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  38. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  39. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  40. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  41. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  42. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  43. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  44. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  45. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  46. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  47. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  48. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  49. in terras itidem manare ex aequore salso;
  50. percolatur enim virus retroque remanat
  51. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  52. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  53. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  54. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  55. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  56. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  57. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  58. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  59. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  60. cernentes pavida complebant pectora cura,
  61. quid moliretur rerum natura novarum.
  62. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  63. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  64. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  65. et videas caelum summai totius unum
  66. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  67. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  68. quod bene propositum si plane contueare
  69. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  70. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  71. accepit calido febrim fervore coortam
  72. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  73. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  74. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  75. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  76. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  77. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  78. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  79. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  80. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  81. ex infinito satis omnia suppeditare,
  82. unde repente queat tellus concussa moveri
  83. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  84. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  85. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  86. et tempestates pluviae graviore coortu
  87. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  88. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  89. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  90. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  91. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  92. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  93. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  94. nil sint ad summam summai totius omnem.
  95. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  96. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  97. expediam. primum totius subcava montis
  98. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  99. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  100. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  101. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  102. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  103. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  104. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  105. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  106. differt et crassa volvit caligine fumum
  107. extruditque simul mirando pondere saxa;
  108. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  109. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  110. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  111. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  112. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  113. ---
  114. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  115. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  116. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  117. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  118. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  119. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  120. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  121. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  122. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  123. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  124. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  125. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  126. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  127. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  128. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  129. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  130. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  131. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  132. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  133. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  134. cogentes sursus replent coguntque manere.
  135. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  136. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  137. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  138. inter nigra virum percocto saecla colore
  139. exoriens penitus media ab regione diei.
  140. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  141. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  142. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;