De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  2. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  3. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  4. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  5. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  6. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  7. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  8. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  9. cernentes pavida complebant pectora cura,
  10. quid moliretur rerum natura novarum.
  11. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  12. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  13. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  14. et videas caelum summai totius unum
  15. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  16. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  17. quod bene propositum si plane contueare
  18. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  19. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  20. accepit calido febrim fervore coortam
  21. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  22. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  23. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  24. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  25. quam cumque arripuit partem repitque per artus,