De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  2. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  3. in terras itidem manare ex aequore salso;
  4. percolatur enim virus retroque remanat
  5. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  6. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  7. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  8. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  9. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  10. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  11. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  12. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  13. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  14. cernentes pavida complebant pectora cura,
  15. quid moliretur rerum natura novarum.
  16. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  17. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  18. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  19. et videas caelum summai totius unum
  20. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  21. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  22. quod bene propositum si plane contueare
  23. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  24. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  25. accepit calido febrim fervore coortam
  26. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  27. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  28. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  29. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  30. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  31. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  32. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  33. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  34. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  35. ex infinito satis omnia suppeditare,
  36. unde repente queat tellus concussa moveri
  37. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  38. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  39. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  40. et tempestates pluviae graviore coortu
  41. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  42. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  43. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  44. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  45. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  46. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  47. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  48. nil sint ad summam summai totius omnem.
  49. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  50. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  51. expediam. primum totius subcava montis
  52. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  53. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  54. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  55. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  56. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  57. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  58. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  59. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  60. differt et crassa volvit caligine fumum
  61. extruditque simul mirando pondere saxa;
  62. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  63. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  64. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  65. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  66. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  67. ---
  68. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  69. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  70. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  71. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  72. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  73. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  74. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  75. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  76. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  77. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  78. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  79. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  80. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  81. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  82. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  83. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  84. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  85. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  86. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  87. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  88. cogentes sursus replent coguntque manere.
  89. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  90. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  91. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  92. inter nigra virum percocto saecla colore
  93. exoriens penitus media ab regione diei.
  94. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  95. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  96. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  97. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  98. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  99. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  100. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  101. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  102. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  103. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  104. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  105. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  106. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  107. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  108. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  109. expediam, quali natura praedita constent.
  110. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  111. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  112. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  113. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  114. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  115. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  116. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  117. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  118. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  119. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  120. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  121. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  122. cornices, non cum fumant altaria donis;
  123. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  124. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  125. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  126. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  127. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  128. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  129. manibus ut si sint divis mactata repente.
  130. omnia quae naturali ratione geruntur,
  131. et quibus e fiant causis apparet origo;
  132. ianua ne pote eis Orci regionibus esse