De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  2. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  3. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  4. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  5. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  6. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  7. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  8. in terras itidem manare ex aequore salso;
  9. percolatur enim virus retroque remanat
  10. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  11. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  12. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  13. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  14. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  15. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  16. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  17. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  18. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  19. cernentes pavida complebant pectora cura,
  20. quid moliretur rerum natura novarum.
  21. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  22. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  23. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  24. et videas caelum summai totius unum
  25. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  26. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  27. quod bene propositum si plane contueare
  28. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  29. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  30. accepit calido febrim fervore coortam
  31. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  32. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  33. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  34. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  35. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  36. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  37. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  38. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  39. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  40. ex infinito satis omnia suppeditare,
  41. unde repente queat tellus concussa moveri
  42. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  43. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  44. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  45. et tempestates pluviae graviore coortu
  46. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  47. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  48. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  49. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  50. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  51. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  52. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  53. nil sint ad summam summai totius omnem.
  54. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  55. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  56. expediam. primum totius subcava montis
  57. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  58. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  59. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  60. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  61. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  62. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  63. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  64. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  65. differt et crassa volvit caligine fumum
  66. extruditque simul mirando pondere saxa;
  67. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  68. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  69. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  70. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  71. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  72. ---
  73. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  74. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  75. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  76. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  77. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  78. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  79. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  80. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  81. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  82. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  83. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  84. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  85. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  86. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  87. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  88. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  89. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  90. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  91. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  92. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  93. cogentes sursus replent coguntque manere.
  94. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  95. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  96. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  97. inter nigra virum percocto saecla colore
  98. exoriens penitus media ab regione diei.
  99. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  100. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  101. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  102. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  103. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  104. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  105. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  106. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  107. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  108. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  109. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  110. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  111. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  112. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  113. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  114. expediam, quali natura praedita constent.
  115. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  116. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  117. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  118. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  119. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  120. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  121. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  122. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  123. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  124. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  125. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  126. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  127. cornices, non cum fumant altaria donis;
  128. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  129. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  130. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  131. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  132. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  133. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,