De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  2. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  3. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  4. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  5. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  6. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  7. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  8. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  9. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  10. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  11. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  12. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  13. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  14. multa modis multis convenere undique adaucta,
  15. confertae nubes umorem mittere certant
  16. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  17. copia nimborum turba maiore coacta
  18. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  19. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  20. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  21. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  22. cera super calido tabescens multa liquescat.
  23. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  24. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  25. at retinere diu pluviae longumque morari
  26. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  27. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  28. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  29. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  30. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  31. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  32. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  33. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  34. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  35. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  36. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  37. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  38. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  39. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  40. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  41. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  42. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  43. supter item ut supera ventosis undique plenam
  44. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  45. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  46. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  47. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  48. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  49. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  50. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  51. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  52. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  53. concussu late disserpunt inde tremores.
  54. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  55. tecta viam propter non magno pondere tota,
  56. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  57. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  58. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  59. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  60. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  61. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  62. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  63. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  64. collectus parte ex una procumbit et urget
  65. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  66. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  67. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  68. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  69. inclinata minent in eandem prodita partem
  70. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  71. et metuunt magni naturam credere mundi
  72. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  73. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  74. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  75. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  76. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  77. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  78. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  79. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  80. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  81. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  82. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  83. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  84. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  85. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  86. in loca se cava terrai coniecit ibique
  87. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  88. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  89. exagitata foras erumpitur et simul altam
  90. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  91. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  92. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  93. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  94. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  95. motibus in terris et multae per mare pessum
  96. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  97. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  98. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  99. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  100. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  101. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  102. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  103. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  104. terrai ne dissoluat natura repente,
  105. neu distracta suum late dispandat hiatum
  106. idque suis confusa velit complere ruinis.
  107. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  108. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  109. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  110. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  111. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  112. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  113. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  114. ---
  115. Principio mare mirantur non reddere maius
  116. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  117. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  118. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  119. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  120. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  121. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  122. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  123. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  124. quippe videmus enim vestis umore madentis
  125. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  126. at pelage multa et late substrata videmus.
  127. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  128. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  129. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  130. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  131. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  132. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  133. siccari mollisque luti concrescere crustas.