De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  2. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  3. quippe videmus enim vestis umore madentis
  4. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  5. at pelage multa et late substrata videmus.
  6. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  7. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  8. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  9. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  10. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  11. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  12. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  13. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  14. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  15. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  16. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  17. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  18. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  19. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  20. in terras itidem manare ex aequore salso;
  21. percolatur enim virus retroque remanat
  22. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  23. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  24. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  25. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  26. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  27. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  28. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  29. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  30. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  31. cernentes pavida complebant pectora cura,
  32. quid moliretur rerum natura novarum.
  33. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  34. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  35. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  36. et videas caelum summai totius unum
  37. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  38. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  39. quod bene propositum si plane contueare
  40. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  41. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  42. accepit calido febrim fervore coortam
  43. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  44. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  45. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  46. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  47. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  48. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  49. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  50. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  51. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  52. ex infinito satis omnia suppeditare,
  53. unde repente queat tellus concussa moveri
  54. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  55. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  56. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  57. et tempestates pluviae graviore coortu
  58. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  59. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  60. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  61. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  62. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  63. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  64. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  65. nil sint ad summam summai totius omnem.
  66. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  67. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  68. expediam. primum totius subcava montis
  69. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  70. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  71. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  72. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  73. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  74. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  75. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  76. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  77. differt et crassa volvit caligine fumum
  78. extruditque simul mirando pondere saxa;
  79. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  80. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  81. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  82. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  83. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  84. ---
  85. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  86. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  87. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  88. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  89. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  90. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  91. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  92. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  93. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  94. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  95. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  96. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  97. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  98. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  99. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  100. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  101. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  102. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  103. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  104. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  105. cogentes sursus replent coguntque manere.
  106. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  107. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  108. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  109. inter nigra virum percocto saecla colore
  110. exoriens penitus media ab regione diei.
  111. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  112. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  113. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  114. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  115. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  116. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  117. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  118. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  119. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  120. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  121. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  122. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  123. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  124. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  125. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  126. expediam, quali natura praedita constent.
  127. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  128. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  129. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  130. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  131. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  132. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  133. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  134. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  135. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  136. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  137. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  138. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  139. cornices, non cum fumant altaria donis;
  140. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  141. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  142. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  143. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  144. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  145. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  146. manibus ut si sint divis mactata repente.
  147. omnia quae naturali ratione geruntur,
  148. et quibus e fiant causis apparet origo;
  149. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  150. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  151. ducere forte deos manis inferne reamur,
  152. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  153. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  154. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  155. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  156. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  157. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  158. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  159. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  160. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  161. res ad vitai rationem ostendimus ante
  162. propter dissimilem naturam dissimilisque
  163. texturas inter sese primasque figuras.
  164. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  165. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  166. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  167. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  168. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  169. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  170. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  171. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  172. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  173. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  174. floris odore hominem taetro consueta necare.
  175. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  176. multa modis multis multarum semina rerum
  177. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  178. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  179. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  180. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  181. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  182. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  183. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  184. multaque praeterea languentia membra per artus
  185. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  186. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  187. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  188. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  189. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  190. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  191. at cum membra domans percepit fervida febris,
  192. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  193. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  194. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  195. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  196. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  197. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  198. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  199. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  200. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  201. quam soleant et quam vitai copia desit,
  202. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  203. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  204. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  205. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  206. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  207. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  208. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  209. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  210. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  211. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  212. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  213. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  214. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  215. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  216. propterea quod magna mali fit copia circum.
  217. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  218. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  219. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  220. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  221. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  222. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  223. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  224. scilicet in terram delabi pondere cogit
  225. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes