De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  2. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  3. motibus in terris et multae per mare pessum
  4. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  5. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  6. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  7. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  8. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  9. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  10. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  11. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  12. terrai ne dissoluat natura repente,
  13. neu distracta suum late dispandat hiatum
  14. idque suis confusa velit complere ruinis.
  15. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  16. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  17. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  18. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  19. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  20. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  21. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  22. ---
  23. Principio mare mirantur non reddere maius
  24. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  25. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  26. adde vagos imbris tempestatesque volantes,