De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  2. inclinata minent in eandem prodita partem
  3. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  4. et metuunt magni naturam credere mundi
  5. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  6. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  7. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  8. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  9. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  10. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  11. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  12. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  13. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  14. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  15. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  16. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  17. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  18. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  19. in loca se cava terrai coniecit ibique
  20. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  21. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  22. exagitata foras erumpitur et simul altam
  23. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  24. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  25. in Peloponneso, quas exitus hic animai