De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  2. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  3. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  4. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  5. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  6. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  7. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  8. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  9. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  10. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  11. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  12. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  13. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  14. in loca se cava terrai coniecit ibique
  15. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  16. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  17. exagitata foras erumpitur et simul altam
  18. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  19. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  20. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  21. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  22. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  23. motibus in terris et multae per mare pessum
  24. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  25. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  26. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  27. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  28. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  29. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  30. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  31. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  32. terrai ne dissoluat natura repente,
  33. neu distracta suum late dispandat hiatum
  34. idque suis confusa velit complere ruinis.
  35. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  36. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  37. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  38. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  39. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  40. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  41. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  42. ---
  43. Principio mare mirantur non reddere maius
  44. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  45. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  46. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  47. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  48. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  49. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  50. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  51. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  52. quippe videmus enim vestis umore madentis
  53. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  54. at pelage multa et late substrata videmus.
  55. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  56. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  57. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  58. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  59. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  60. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  61. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  62. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  63. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  64. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  65. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  66. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  67. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  68. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  69. in terras itidem manare ex aequore salso;
  70. percolatur enim virus retroque remanat
  71. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  72. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  73. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  74. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  75. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  76. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  77. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  78. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  79. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  80. cernentes pavida complebant pectora cura,
  81. quid moliretur rerum natura novarum.
  82. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  83. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  84. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  85. et videas caelum summai totius unum
  86. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  87. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  88. quod bene propositum si plane contueare
  89. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  90. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  91. accepit calido febrim fervore coortam
  92. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  93. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  94. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  95. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  96. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  97. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  98. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  99. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  100. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  101. ex infinito satis omnia suppeditare,
  102. unde repente queat tellus concussa moveri
  103. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  104. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  105. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  106. et tempestates pluviae graviore coortu
  107. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  108. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  109. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  110. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  111. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  112. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  113. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  114. nil sint ad summam summai totius omnem.
  115. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  116. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  117. expediam. primum totius subcava montis
  118. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  119. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  120. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  121. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum