De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  2. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  3. officere in terris, apparet crebrius idem
  4. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  5. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  6. hoc super in caeli spatio coiere repente
  7. asperiora, modis quae possint indupedita
  8. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  9. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  10. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  11. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  12. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  13. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  14. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  15. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  16. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  17. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  18. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  19. hic demum fit uti turba maiore coorta
  20. et condensa queant apparere et simul ipso
  21. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  22. nam loca declarat sursum ventosa patere
  23. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  24. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  25. corpora naturam declarant litore vestis
  26. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  27. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  28. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  29. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  30. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  31. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  32. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  33. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  34. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  35. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  36. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  37. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  38. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  39. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  40. esse infinitam docui, quantaque volarent
  41. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  42. immemorabile per spatium transire solerent.
  43. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  44. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  45. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  46. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  47. et quasi per magni circum spiracula mundi
  48. exitus introitusque elementis redditus extat.
  49. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  50. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  51. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  52. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  53. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  54. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  55. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  56. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  57. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  58. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  59. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  60. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  61. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  62. multa modis multis convenere undique adaucta,
  63. confertae nubes umorem mittere certant
  64. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  65. copia nimborum turba maiore coacta
  66. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  67. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  68. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  69. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  70. cera super calido tabescens multa liquescat.
  71. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  72. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  73. at retinere diu pluviae longumque morari
  74. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  75. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  76. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  77. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  78. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  79. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  80. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  81. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  82. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  83. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  84. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  85. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  86. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  87. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  88. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  89. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  90. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  91. supter item ut supera ventosis undique plenam
  92. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  93. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  94. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  95. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  96. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  97. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  98. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  99. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  100. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  101. concussu late disserpunt inde tremores.
  102. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  103. tecta viam propter non magno pondere tota,
  104. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  105. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  106. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  107. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  108. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  109. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  110. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  111. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  112. collectus parte ex una procumbit et urget
  113. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  114. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  115. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  116. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  117. inclinata minent in eandem prodita partem
  118. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  119. et metuunt magni naturam credere mundi
  120. exitiale aliquod tempus clademque manere,