De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  2. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  3. inclinata minent in eandem prodita partem
  4. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  5. et metuunt magni naturam credere mundi
  6. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  7. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  8. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  9. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  10. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  11. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  12. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  13. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  14. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  15. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  16. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  17. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  18. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  19. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  20. in loca se cava terrai coniecit ibique
  21. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  22. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  23. exagitata foras erumpitur et simul altam
  24. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  25. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  26. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  27. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  28. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  29. motibus in terris et multae per mare pessum
  30. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  31. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  32. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  33. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  34. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  35. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  36. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  37. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  38. terrai ne dissoluat natura repente,
  39. neu distracta suum late dispandat hiatum
  40. idque suis confusa velit complere ruinis.
  41. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  42. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  43. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  44. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  45. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  46. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  47. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  48. ---
  49. Principio mare mirantur non reddere maius
  50. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  51. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  52. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  53. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  54. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  55. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  56. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  57. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  58. quippe videmus enim vestis umore madentis
  59. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  60. at pelage multa et late substrata videmus.
  61. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  62. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  63. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  64. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  65. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  66. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  67. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  68. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  69. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  70. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  71. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  72. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  73. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  74. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  75. in terras itidem manare ex aequore salso;
  76. percolatur enim virus retroque remanat
  77. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  78. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  79. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  80. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  81. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  82. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  83. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  84. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  85. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  86. cernentes pavida complebant pectora cura,
  87. quid moliretur rerum natura novarum.
  88. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  89. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  90. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  91. et videas caelum summai totius unum
  92. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  93. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  94. quod bene propositum si plane contueare
  95. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  96. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  97. accepit calido febrim fervore coortam
  98. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  99. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  100. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  101. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  102. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  103. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  104. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  105. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  106. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  107. ex infinito satis omnia suppeditare,
  108. unde repente queat tellus concussa moveri
  109. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  110. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  111. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  112. et tempestates pluviae graviore coortu
  113. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  114. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  115. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  116. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  117. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  118. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  119. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  120. nil sint ad summam summai totius omnem.
  121. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  122. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  123. expediam. primum totius subcava montis
  124. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  125. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  126. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  127. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  128. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  129. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  130. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  131. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  132. differt et crassa volvit caligine fumum
  133. extruditque simul mirando pondere saxa;
  134. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  135. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  136. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  137. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  138. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  139. ---
  140. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  141. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  142. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  143. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  144. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  145. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  146. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  147. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  148. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  149. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  150. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  151. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  152. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  153. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  154. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  155. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  156. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  157. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  158. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  159. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  160. cogentes sursus replent coguntque manere.
  161. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  162. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  163. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  164. inter nigra virum percocto saecla colore
  165. exoriens penitus media ab regione diei.
  166. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  167. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  168. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  169. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  170. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  171. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  172. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  173. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  174. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  175. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  176. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  177. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  178. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  179. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  180. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  181. expediam, quali natura praedita constent.
  182. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  183. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  184. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  185. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  186. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  187. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  188. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  189. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  190. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  191. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  192. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  193. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  194. cornices, non cum fumant altaria donis;
  195. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  196. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  197. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  198. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  199. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  200. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  201. manibus ut si sint divis mactata repente.
  202. omnia quae naturali ratione geruntur,
  203. et quibus e fiant causis apparet origo;
  204. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  205. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  206. ducere forte deos manis inferne reamur,
  207. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  208. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  209. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  210. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  211. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  212. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  213. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  214. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  215. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  216. res ad vitai rationem ostendimus ante
  217. propter dissimilem naturam dissimilisque
  218. texturas inter sese primasque figuras.
  219. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  220. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  221. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  222. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  223. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  224. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  225. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  226. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  227. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  228. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  229. floris odore hominem taetro consueta necare.
  230. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  231. multa modis multis multarum semina rerum
  232. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  233. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  234. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  235. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  236. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  237. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  238. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  239. multaque praeterea languentia membra per artus
  240. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  241. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  242. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  243. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  244. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur