De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec temere omnino plane vis frigida venti
  2. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  3. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  4. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  5. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  6. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  7. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  8. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  9. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  10. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  11. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  12. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  13. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  14. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  15. non igitur multis offensibus in remorando
  16. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  17. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  18. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  19. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  20. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  21. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  22. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  23. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  24. et validas auget viris et roborat ictum;
  25. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  26. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  27. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  28. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  29. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  30. incolumisque venit per res atque integra transit
  31. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  32. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  33. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  34. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  35. conferve facit, e parvis quia facta minute
  36. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  37. quae facile insinuantur et insinuata repente
  38. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  39. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  40. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  41. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  42. frigore enim desunt ignes ventique calore
  43. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  44. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  45. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  46. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  47. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  48. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  49. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  50. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  51. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  52. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  53. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  54. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  55. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  56. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  57. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  58. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  59. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  60. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  61. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  62. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  63. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  64. indicia occultae divum perquirere mentis,
  65. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  66. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  67. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  68. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  69. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  70. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  71. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  72. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  73. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  74. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  75. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  76. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  77. turbine caelesti subito correptus et igni?
  78. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  79. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  80. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  81. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  82. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  83. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  84. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  85. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  86. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  87. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  88. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  89. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  90. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  91. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  92. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  93. et simul in multas partis qui credere possis
  94. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  95. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  96. at saepest numero factum fierique necessest,
  97. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  98. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  99. postremo cur sancta deum delubra suasque
  100. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  101. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  102. demit imaginibus violento volnere honorem?
  103. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  104. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  105. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  106. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  107. in mare qua missi veniant ratione superne.
  108. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  109. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  110. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  111. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  112. navigia in summum veniant vexata periclum.
  113. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  114. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  115. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  116. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  117. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  118. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  119. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  120. versabundus enim turbo descendit et illam
  121. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  122. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  123. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  124. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  125. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  126. vertex conradens ex semina nubis
  127. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  128. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  129. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  130. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  131. officere in terris, apparet crebrius idem
  132. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  133. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  134. hoc super in caeli spatio coiere repente
  135. asperiora, modis quae possint indupedita
  136. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  137. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  138. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  139. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  140. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  141. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  142. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  143. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  144. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  145. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  146. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  147. hic demum fit uti turba maiore coorta
  148. et condensa queant apparere et simul ipso
  149. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  150. nam loca declarat sursum ventosa patere
  151. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  152. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  153. corpora naturam declarant litore vestis
  154. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  155. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  156. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  157. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  158. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  159. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  160. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  161. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  162. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  163. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  164. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  165. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  166. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  167. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  168. esse infinitam docui, quantaque volarent
  169. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  170. immemorabile per spatium transire solerent.
  171. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  172. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  173. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  174. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  175. et quasi per magni circum spiracula mundi
  176. exitus introitusque elementis redditus extat.
  177. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  178. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  179. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  180. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  181. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  182. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  183. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  184. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  185. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  186. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  187. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  188. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  189. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  190. multa modis multis convenere undique adaucta,
  191. confertae nubes umorem mittere certant
  192. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  193. copia nimborum turba maiore coacta
  194. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  195. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  196. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  197. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  198. cera super calido tabescens multa liquescat.
  199. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  200. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  201. at retinere diu pluviae longumque morari
  202. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  203. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  204. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  205. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  206. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  207. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  208. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  209. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  210. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  211. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  212. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  213. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  214. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  215. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  216. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  217. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  218. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  219. supter item ut supera ventosis undique plenam
  220. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  221. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  222. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  223. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  224. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  225. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  226. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  227. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  228. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  229. concussu late disserpunt inde tremores.
  230. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  231. tecta viam propter non magno pondere tota,
  232. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  233. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  234. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  235. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  236. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  237. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  238. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  239. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  240. collectus parte ex una procumbit et urget
  241. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  242. incumbit tellus quo venti prona premit vis.