De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  2. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  3. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  4. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  5. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  6. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  7. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  8. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  9. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  10. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  11. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  12. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  13. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  14. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  15. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  16. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  17. supter item ut supera ventosis undique plenam
  18. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  19. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  20. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  21. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  22. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  23. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  24. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  25. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  26. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  27. concussu late disserpunt inde tremores.
  28. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  29. tecta viam propter non magno pondere tota,
  30. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  31. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  32. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  33. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  34. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  35. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  36. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  37. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  38. collectus parte ex una procumbit et urget
  39. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  40. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  41. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  42. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  43. inclinata minent in eandem prodita partem
  44. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  45. et metuunt magni naturam credere mundi
  46. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  47. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  48. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  49. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  50. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  51. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  52. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  53. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  54. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  55. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  56. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  57. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  58. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  59. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  60. in loca se cava terrai coniecit ibique
  61. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  62. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  63. exagitata foras erumpitur et simul altam
  64. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  65. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  66. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  67. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  68. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  69. motibus in terris et multae per mare pessum
  70. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  71. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  72. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  73. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  74. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  75. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  76. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  77. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  78. terrai ne dissoluat natura repente,
  79. neu distracta suum late dispandat hiatum
  80. idque suis confusa velit complere ruinis.
  81. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  82. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  83. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  84. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  85. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  86. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  87. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  88. ---
  89. Principio mare mirantur non reddere maius
  90. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  91. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  92. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  93. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  94. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  95. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  96. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  97. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  98. quippe videmus enim vestis umore madentis
  99. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  100. at pelage multa et late substrata videmus.
  101. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  102. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  103. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  104. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  105. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  106. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  107. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  108. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  109. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  110. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  111. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  112. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  113. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  114. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  115. in terras itidem manare ex aequore salso;
  116. percolatur enim virus retroque remanat
  117. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  118. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  119. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  120. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  121. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  122. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  123. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  124. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  125. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  126. cernentes pavida complebant pectora cura,
  127. quid moliretur rerum natura novarum.
  128. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  129. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  130. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  131. et videas caelum summai totius unum
  132. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  133. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  134. quod bene propositum si plane contueare
  135. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  136. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  137. accepit calido febrim fervore coortam
  138. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  139. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  140. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  141. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  142. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  143. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  144. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  145. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  146. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  147. ex infinito satis omnia suppeditare,
  148. unde repente queat tellus concussa moveri
  149. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  150. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  151. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  152. et tempestates pluviae graviore coortu
  153. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  154. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  155. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  156. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  157. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  158. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  159. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  160. nil sint ad summam summai totius omnem.
  161. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  162. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  163. expediam. primum totius subcava montis
  164. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  165. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  166. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  167. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  168. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  169. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  170. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  171. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  172. differt et crassa volvit caligine fumum
  173. extruditque simul mirando pondere saxa;
  174. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  175. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  176. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  177. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  178. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  179. ---
  180. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  181. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  182. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  183. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  184. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  185. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  186. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  187. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  188. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  189. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  190. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  191. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  192. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  193. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  194. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  195. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  196. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  197. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  198. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  199. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  200. cogentes sursus replent coguntque manere.
  201. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  202. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  203. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  204. inter nigra virum percocto saecla colore
  205. exoriens penitus media ab regione diei.
  206. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  207. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  208. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  209. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  210. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  211. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  212. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  213. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  214. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  215. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  216. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  217. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  218. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  219. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  220. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  221. expediam, quali natura praedita constent.
  222. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  223. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  224. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  225. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  226. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  227. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  228. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  229. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  230. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  231. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  232. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  233. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  234. cornices, non cum fumant altaria donis;
  235. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  236. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  237. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  238. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  239. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  240. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  241. manibus ut si sint divis mactata repente.
  242. omnia quae naturali ratione geruntur,
  243. et quibus e fiant causis apparet origo;
  244. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  245. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  246. ducere forte deos manis inferne reamur,
  247. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  248. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  249. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  250. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  251. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  252. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  253. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  254. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  255. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  256. res ad vitai rationem ostendimus ante
  257. propter dissimilem naturam dissimilisque
  258. texturas inter sese primasque figuras.
  259. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  260. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  261. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  262. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  263. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  264. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  265. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  266. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  267. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  268. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  269. floris odore hominem taetro consueta necare.
  270. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  271. multa modis multis multarum semina rerum
  272. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  273. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  274. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  275. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  276. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  277. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  278. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  279. multaque praeterea languentia membra per artus