De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  2. expediam neque te in promissis plura morabor.
  3. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  4. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  5. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  6. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  7. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  8. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  9. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  10. adeo tetra nimborum nocte coorta
  11. inpendent atrae formidinis ora superne,
  12. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  13. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  14. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  15. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  16. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  17. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  18. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  19. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  20. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  21. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  22. multa forent multis exempto nubila sole;
  23. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  24. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  25. si non extructis foret alte nubibus aether.
  26. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  27. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  28. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  29. semina habere cavas nubes et multa necessest
  30. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  31. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  32. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  33. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  34. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  35. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  36. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  37. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  38. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  39. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  40. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  41. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  42. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  43. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  44. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  45. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  46. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  47. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  48. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  49. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  50. tantus discidio nubis ventique procella
  51. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  52. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  53. incidit in validam maturo culmine nubem;
  54. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  55. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  56. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  57. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  58. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  59. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  60. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  61. atque alia ex ipso conradens portat
  62. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  63. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  64. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  65. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  66. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  67. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  68. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  69. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  70. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  71. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  72. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  73. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  74. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  75. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  76. nec temere omnino plane vis frigida venti
  77. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  78. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  79. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  80. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  81. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  82. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  83. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  84. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  85. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  86. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  87. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  88. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  89. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  90. non igitur multis offensibus in remorando
  91. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  92. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  93. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  94. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  95. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  96. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  97. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  98. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  99. et validas auget viris et roborat ictum;
  100. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  101. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  102. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  103. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  104. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  105. incolumisque venit per res atque integra transit
  106. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  107. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  108. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  109. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  110. conferve facit, e parvis quia facta minute
  111. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  112. quae facile insinuantur et insinuata repente
  113. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  114. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  115. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  116. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  117. frigore enim desunt ignes ventique calore
  118. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  119. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  120. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  121. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  122. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  123. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  124. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  125. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  126. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  127. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  128. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  129. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  130. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  131. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  132. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  133. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  134. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  135. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  136. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  137. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  138. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  139. indicia occultae divum perquirere mentis,
  140. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  141. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  142. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  143. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  144. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  145. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  146. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  147. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  148. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  149. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  150. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  151. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  152. turbine caelesti subito correptus et igni?
  153. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  154. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  155. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  156. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  157. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  158. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  159. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  160. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  161. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  162. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  163. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  164. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  165. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  166. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  167. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  168. et simul in multas partis qui credere possis
  169. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  170. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  171. at saepest numero factum fierique necessest,
  172. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  173. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  174. postremo cur sancta deum delubra suasque
  175. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  176. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  177. demit imaginibus violento volnere honorem?
  178. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  179. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  180. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  181. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  182. in mare qua missi veniant ratione superne.
  183. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  184. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  185. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  186. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  187. navigia in summum veniant vexata periclum.
  188. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  189. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  190. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  191. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  192. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  193. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  194. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  195. versabundus enim turbo descendit et illam
  196. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  197. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  198. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  199. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  200. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  201. vertex conradens ex semina nubis
  202. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  203. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  204. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  205. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  206. officere in terris, apparet crebrius idem
  207. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  208. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  209. hoc super in caeli spatio coiere repente
  210. asperiora, modis quae possint indupedita
  211. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  212. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  213. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  214. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  215. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  216. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  217. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  218. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  219. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  220. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  221. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  222. hic demum fit uti turba maiore coorta
  223. et condensa queant apparere et simul ipso
  224. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  225. nam loca declarat sursum ventosa patere
  226. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  227. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  228. corpora naturam declarant litore vestis
  229. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  230. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  231. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  232. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  233. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  234. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  235. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  236. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  237. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  238. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  239. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  240. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  241. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  242. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  243. esse infinitam docui, quantaque volarent
  244. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  245. immemorabile per spatium transire solerent.
  246. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  247. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  248. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  249. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  250. et quasi per magni circum spiracula mundi
  251. exitus introitusque elementis redditus extat.
  252. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  253. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  254. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  255. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  256. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  257. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  258. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  259. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  260. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  261. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  262. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  263. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  264. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  265. multa modis multis convenere undique adaucta,
  266. confertae nubes umorem mittere certant
  267. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  268. copia nimborum turba maiore coacta
  269. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  270. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  271. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  272. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  273. cera super calido tabescens multa liquescat.
  274. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  275. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  276. at retinere diu pluviae longumque morari
  277. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum