De Rerum Natura
Lucretius
-
- concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
- umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
- cum supera magnum mare venti nubila portant.
- consimili ratione ex omnibus amnibus umor
- tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
- multa modis multis convenere undique adaucta,
- confertae nubes umorem mittere certant
- dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
- copia nimborum turba maiore coacta
- urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
- praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
- aut dissolvuntur solis super icta calore,
- mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
- cera super calido tabescens multa liquescat.
- sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
- nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
- at retinere diu pluviae longumque morari
- consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
- atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
- insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
- terraque cum fumans umorem tota redhalat.
- hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
- adversa fulsit nimborum aspargine contra,
- tum color in nigris existit nubibus arqui.
- Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
- et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
- omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
- et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
- et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
- perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
- omnia quo pacto fiant quareve creentur,
- cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
- Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
- percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
- supter item ut supera ventosis undique plenam
- speluncis multosque lacus multasque lucunas
- in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
- multaque sub tergo terrai flumina tecta
- volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
- undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
- his igitur rebus subiunctis suppositisque
- terra superne tremit magnis concussa ruinis,
- subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
- quippe cadunt toti montes magnoque repente
- concussu late disserpunt inde tremores.
- et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
- tecta viam propter non magno pondere tota,
- nec minus exultant, si quidvis cumque viai
- ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
- Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
- gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
- ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
- ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
- destitit in dubio fluctu iactarier intus.
- Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
- collectus parte ex una procumbit et urget
- obnixus magnis speluncas viribus altas,
- incumbit tellus quo venti prona premit vis.
- tum supera terram quae sunt extructa domorum
- ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
- inclinata minent in eandem prodita partem
- protractaeque trabes inpendent ire paratae.
- et metuunt magni naturam credere mundi
- exitiale aliquod tempus clademque manere,
- cum videant tantam terrarum incumbere molem!
- quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
- res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
- nunc quia respirant alternis inque gravescunt
- et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
- saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
- quam facit; inclinatur enim retroque recellit
- et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
- hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
- summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
- Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
- ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
- aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
- in loca se cava terrai coniecit ibique
- speluncas inter magnas fremit ante tumultu
- versabundaQUE portatur, post incita cum vis
- exagitata foras erumpitur et simul altam
- diffindens terram magnum concinnat hiatum.
- in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
- in Peloponneso, quas exitus hic animai
- disturbat urbes et terrae motus obortus.
- multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
- motibus in terris et multae per mare pessum
- subsedere suis pariter cum civibus urbes.
- quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
- et fera vis venti per crebra foramina terrae
- dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
- frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
- concutit invitos cogens tremere atque movere.
- ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
- tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
- terrai ne dissoluat natura repente,
- neu distracta suum late dispandat hiatum
- idque suis confusa velit complere ruinis.
- proinde licet quamvis caelum terramque reantur
- incorrupta fore aeternae mandata saluti:
- et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
- subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
- ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
- in barathrum rerumque sequatur prodita summa
- funditus et fiat mundi confusa ruina.
- ---
- Principio mare mirantur non reddere maius
- naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
- omnia quo veniant ex omni flumina parte.
- adde vagos imbris tempestatesque volantes,
- omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
- adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
- guttai vix instar erunt unius adaugmen;
- quo minus est mirum mare non augescere magnum.
- Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
- quippe videmus enim vestis umore madentis
- exsiccare suis radiis ardentibus solem;
- at pelage multa et late substrata videmus.
- proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
- umoris parvam delibet ab aequore partem,
- largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
- Tum porro venti quoque magnam tollere partem
- umoris possunt verrentes aequora, ventis
- una nocte vias quoniam persaepe videmus
- siccari mollisque luti concrescere crustas.
- Praeterea docui multum quoque tollere nubes
- umorem magno conceptum ex aequore ponti
- et passim toto terrarum spargere in orbi,
- cum pluit in terris et venti nubila portant.
- Postremo quoniam raro cum corpore tellus
- est et coniunctast oras maris undique cingens,
- debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
- in terras itidem manare ex aequore salso;
- percolatur enim virus retroque remanat
- materies umoris et ad caput amnibus omnis
- confluit, inde super terras redit agmine dulci
- qua via secta semel liquido pede detulit undas.
- Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
- expirent ignes inter dum turbine tanto,
- expediam; neque enim mediocri clade coorta
- flammae tempestas Siculum dominata per agros
- finitimis ad se convertit gentibus ora,
- fumida cum caeli scintillare omnia templa
- cernentes pavida complebant pectora cura,
- quid moliretur rerum natura novarum.
- Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
- et longe cunctas in partis dispiciendum,
- ut reminiscaris summam rerum esse profundam
- et videas caelum summai totius unum
- quam sit parvula pars et quam multesima constet
- nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
- quod bene propositum si plane contueare
- ac videas plane, mirari multa relinquas.
- numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
- accepit calido febrim fervore coortam
- aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
- opturgescit enim subito pes, arripit acer
- saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
- existit sacer ignis et urit corpore serpens
- quam cumque arripuit partem repitque per artus,
- ni mirum quia sunt multarum semina rerum
- et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
- unde queat vis immensi procrescere morbi.
- sic igitur toti caelo terraeque putandumst
- ex infinito satis omnia suppeditare,
- unde repente queat tellus concussa moveri