De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  2. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  3. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  4. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  5. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  6. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  7. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  8. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  9. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  10. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  11. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  12. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  13. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  14. multa modis multis convenere undique adaucta,
  15. confertae nubes umorem mittere certant
  16. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  17. copia nimborum turba maiore coacta
  18. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  19. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  20. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  21. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  22. cera super calido tabescens multa liquescat.
  23. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  24. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  25. at retinere diu pluviae longumque morari
  26. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  27. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  28. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  29. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  30. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  31. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  32. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  33. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  34. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  35. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  36. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  37. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  38. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  39. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  40. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  41. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  42. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  43. supter item ut supera ventosis undique plenam
  44. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  45. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  46. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  47. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  48. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  49. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  50. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  51. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  52. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  53. concussu late disserpunt inde tremores.
  54. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  55. tecta viam propter non magno pondere tota,
  56. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  57. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  58. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  59. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  60. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  61. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  62. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  63. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  64. collectus parte ex una procumbit et urget
  65. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  66. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  67. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  68. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  69. inclinata minent in eandem prodita partem
  70. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  71. et metuunt magni naturam credere mundi
  72. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  73. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  74. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  75. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  76. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  77. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  78. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  79. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  80. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  81. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  82. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  83. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  84. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  85. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  86. in loca se cava terrai coniecit ibique
  87. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  88. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  89. exagitata foras erumpitur et simul altam
  90. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  91. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  92. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  93. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  94. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  95. motibus in terris et multae per mare pessum
  96. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  97. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  98. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  99. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  100. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  101. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  102. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  103. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  104. terrai ne dissoluat natura repente,
  105. neu distracta suum late dispandat hiatum
  106. idque suis confusa velit complere ruinis.
  107. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  108. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  109. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  110. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  111. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  112. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  113. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  114. ---
  115. Principio mare mirantur non reddere maius
  116. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  117. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  118. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  119. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  120. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  121. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  122. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  123. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  124. quippe videmus enim vestis umore madentis
  125. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  126. at pelage multa et late substrata videmus.
  127. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  128. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  129. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  130. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  131. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  132. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  133. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  134. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  135. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  136. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  137. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  138. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  139. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  140. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  141. in terras itidem manare ex aequore salso;
  142. percolatur enim virus retroque remanat
  143. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  144. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  145. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  146. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  147. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  148. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  149. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  150. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  151. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  152. cernentes pavida complebant pectora cura,
  153. quid moliretur rerum natura novarum.
  154. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  155. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  156. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  157. et videas caelum summai totius unum
  158. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  159. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  160. quod bene propositum si plane contueare
  161. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  162. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  163. accepit calido febrim fervore coortam
  164. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  165. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  166. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  167. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  168. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  169. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  170. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  171. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  172. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  173. ex infinito satis omnia suppeditare,
  174. unde repente queat tellus concussa moveri
  175. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  176. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  177. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  178. et tempestates pluviae graviore coortu
  179. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  180. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  181. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  182. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  183. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  184. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  185. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  186. nil sint ad summam summai totius omnem.
  187. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  188. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  189. expediam. primum totius subcava montis
  190. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  191. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  192. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  193. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  194. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  195. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  196. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  197. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  198. differt et crassa volvit caligine fumum
  199. extruditque simul mirando pondere saxa;
  200. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  201. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  202. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  203. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  204. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  205. ---
  206. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  207. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  208. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  209. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  210. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  211. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  212. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  213. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  214. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  215. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  216. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  217. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  218. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  219. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  220. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  221. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  222. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  223. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  224. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  225. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  226. cogentes sursus replent coguntque manere.
  227. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  228. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  229. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  230. inter nigra virum percocto saecla colore
  231. exoriens penitus media ab regione diei.
  232. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  233. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  234. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  235. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  236. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  237. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  238. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  239. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  240. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  241. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  242. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  243. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  244. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  245. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  246. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  247. expediam, quali natura praedita constent.
  248. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  249. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  250. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  251. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  252. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  253. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  254. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  255. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  256. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  257. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  258. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  259. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  260. cornices, non cum fumant altaria donis;
  261. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  262. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  263. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  264. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  265. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  266. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  267. manibus ut si sint divis mactata repente.
  268. omnia quae naturali ratione geruntur,
  269. et quibus e fiant causis apparet origo;
  270. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  271. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  272. ducere forte deos manis inferne reamur,
  273. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  274. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  275. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  276. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  277. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  278. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  279. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  280. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  281. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  282. res ad vitai rationem ostendimus ante
  283. propter dissimilem naturam dissimilisque
  284. texturas inter sese primasque figuras.
  285. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  286. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  287. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  288. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  289. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  290. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  291. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  292. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  293. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  294. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  295. floris odore hominem taetro consueta necare.
  296. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  297. multa modis multis multarum semina rerum
  298. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  299. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  300. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  301. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  302. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  303. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  304. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  305. multaque praeterea languentia membra per artus
  306. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  307. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  308. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  309. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  310. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  311. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  312. at cum membra domans percepit fervida febris,
  313. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  314. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  315. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  316. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  317. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  318. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  319. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  320. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  321. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  322. quam soleant et quam vitai copia desit,
  323. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  324. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  325. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  326. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  327. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  328. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  329. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  330. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  331. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  332. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  333. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  334. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  335. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  336. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  337. propterea quod magna mali fit copia circum.
  338. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  339. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  340. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  341. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  342. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  343. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  344. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  345. scilicet in terram delabi pondere cogit
  346. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  347. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  348. ---
  349. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  350. arescit quia terra calore et semina si qua
  351. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  352. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  353. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  354. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  355. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  356. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  357. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  358. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  359. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  360. sole putant subter terras fervescere partim,
  361. nox ubi terribili terras caligine texit.
  362. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  363. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  364. non quierit calidum supera de reddere parte,
  365. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  366. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  367. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  368. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  369. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  370. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  371. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  372. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  373. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  374. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  375. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  376. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  377. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  378. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  379. et rare fecit calido miscente vapore,
  380. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  381. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  382. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  383. praeterea solis radiis iactatur aquai
  384. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  385. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  386. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  387. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  388. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  389. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  390. taedaque consimili ratione accensa per undas
  391. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  392. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  393. semina de terraque necessest funditus ipsa
  394. ignis corpora per totum consurgere fontem
  395. et simul exspirare foras exireque in auras,
  396. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  397. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  398. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  399. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  400. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  401. et multis aliis praebet regionibus aequor
  402. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  403. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  404. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  405. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  406. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  407. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  408. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  409. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  410. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  411. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  412. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  413. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  414. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  415. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  416. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  417. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  418. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  419. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  420. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  421. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  422. ordine demisso levibus iactarier auris,
  423. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  424. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  425. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  426. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  427. ipsius rei rationem reddere possis,
  428. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  429. quo magis attentas auris animumque reposco.
  430. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  431. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  432. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  433. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  434. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  435. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  436. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  437. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  438. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  439. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  440. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  441. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  442. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  443. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  444. cernere odorari licet et sentire sonare.
  445. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  446. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  447. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  448. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  449. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  450. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  451. principio fit ut in speluncis saxa superna
  452. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  453. manat item nobis e toto corpore sudor,
  454. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  455. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  456. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  457. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  458. sentimus, sentimus item transire per aurum
  459. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  460. denique per dissaepta domorum saxea voces
  461. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  462. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  463. denique qua circum caeli lorica ,
  464. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  465. et tempestate in terra caeloque coorta
  466. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  467. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  468. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  469. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  470. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  471. principio terram sol excoquit et facit are,
  472. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  473. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  474. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  475. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  476. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  477. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  478. at coria et carnem mollit durata calore.
  479. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  480. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  481. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  482. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  483. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  484. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  485. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  486. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  487. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  488. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  489. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  490. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  491. dissimili inter se natura praedita debent
  492. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  493. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  494. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  495. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  496. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  497. scilicet id fieri cogit natura viarum
  498. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  499. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  500. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  501. argentoque foras aliud vitroque meare;
  502. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  503. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  504. scilicet id fieri cogit natura viarum
  505. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  506. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  507. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  508. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  509. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  510. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  511. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  512. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  513. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  514. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  515. in medio locus, extemplo primordia ferri
  516. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  517. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  518. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  519. indupedita suis arte conexa cohaeret
  520. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  521. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  522. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  523. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  524. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  525. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  526. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  527. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  528. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  529. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  530. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  531. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  532. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  533. quod, simul a fronte est anelli rarior
  534. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  535. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  536. a tergo quasi provehat atque propellat.
  537. semper enim circum positus res verberat ;
  538. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  539. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  540. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  541. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  542. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  543. denique res omnes debent in corpore habere
  544. , quandoquidem raro sunt corpore et
  545. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  546. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  547. sollicito motu semper iactatur eoque
  548. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  549. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  550. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  551. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  552. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  553. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  554. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  555. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  556. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  557. aere interposito discordia tanta creatur
  558. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  559. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  560. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  561. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  562. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  563. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  564. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  565. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  566. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  567. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  568. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  569. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  570. lignea materies in quo genere esse videtur.
  571. interutrasque igitur ferri natura locata
  572. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  573. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  574. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  575. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  576. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  577. saxa vides primum sola colescere calce.
  578. glutine materies taurino iungitur una,
  579. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  580. quam laxare queant compages taurea vincla.
  581. vitigeni latices aquai fontibus audent
  582. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  583. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  584. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  585. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  586. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  587. denique res auro non aurum copulat una,
  588. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  589. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  590. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  591. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  592. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  593. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  594. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  595. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  596. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  597. inter se quaedam possint coplata teneri;
  598. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  599. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  600. mortiferam possit cladem conflare coorta
  601. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  602. expediam, primum multarum semina rerum
  603. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  604. et contra quae sint morbo mortique necessest
  605. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  606. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  607. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  608. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  609. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  610. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  611. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  612. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  613. temptari procul a patria qui cumque domoque
  614. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  615. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  616. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  617. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  618. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  619. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  620. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  621. tum color et facies hominum distare videntur
  622. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  623. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  624. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  625. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  626. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  627. partibus ac membris; varius concinnat id .
  628. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  629. commovet atque inimicus serpere coepit,
  630. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  631. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  632. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  633. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  634. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  635. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  636. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  637. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  638. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  639. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  640. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  641. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  642. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  643. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  644. an caelum nobis ultro natura corumptum
  645. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  646. quod nos adventu possit temptare recenti.
  647. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  648. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  649. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  650. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  651. permensus multum camposque natantis,
  652. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  653. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  654. principio caput incensum fervore gerebant
  655. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  656. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  657. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  658. atque animi interpres manabat lingua cruore
  659. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  660. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  661. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  662. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  663. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  664. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  665. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  666. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  667. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  668. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  669. singultusque frequens noctem per saepe diemque