De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corpora naturam declarant litore vestis
  2. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  3. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  4. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  5. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  6. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  7. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  8. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  9. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  10. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  11. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  12. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  13. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  14. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  15. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  16. esse infinitam docui, quantaque volarent
  17. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  18. immemorabile per spatium transire solerent.
  19. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  20. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  21. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  22. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  23. et quasi per magni circum spiracula mundi
  24. exitus introitusque elementis redditus extat.
  25. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  26. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  27. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  28. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  29. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  30. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  31. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  32. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  33. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  34. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  35. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  36. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  37. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  38. multa modis multis convenere undique adaucta,
  39. confertae nubes umorem mittere certant
  40. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  41. copia nimborum turba maiore coacta
  42. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  43. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  44. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  45. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  46. cera super calido tabescens multa liquescat.
  47. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  48. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  49. at retinere diu pluviae longumque morari
  50. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  51. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  52. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  53. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  54. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  55. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  56. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  57. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  58. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  59. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  60. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  61. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  62. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  63. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  64. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  65. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  66. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  67. supter item ut supera ventosis undique plenam
  68. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  69. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  70. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  71. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  72. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  73. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  74. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  75. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  76. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  77. concussu late disserpunt inde tremores.
  78. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  79. tecta viam propter non magno pondere tota,
  80. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  81. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  82. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  83. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  84. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  85. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  86. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  87. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  88. collectus parte ex una procumbit et urget
  89. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  90. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  91. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  92. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  93. inclinata minent in eandem prodita partem
  94. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  95. et metuunt magni naturam credere mundi
  96. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  97. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  98. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  99. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  100. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  101. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  102. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  103. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  104. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  105. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  106. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  107. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  108. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  109. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  110. in loca se cava terrai coniecit ibique
  111. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  112. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  113. exagitata foras erumpitur et simul altam
  114. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  115. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  116. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  117. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  118. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  119. motibus in terris et multae per mare pessum
  120. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  121. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  122. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  123. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  124. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  125. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  126. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  127. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  128. terrai ne dissoluat natura repente,
  129. neu distracta suum late dispandat hiatum
  130. idque suis confusa velit complere ruinis.
  131. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  132. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  133. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  134. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  135. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  136. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  137. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  138. ---
  139. Principio mare mirantur non reddere maius
  140. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  141. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  142. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  143. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  144. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  145. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  146. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  147. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  148. quippe videmus enim vestis umore madentis
  149. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  150. at pelage multa et late substrata videmus.
  151. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  152. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  153. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  154. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  155. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  156. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  157. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  158. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  159. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  160. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  161. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  162. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  163. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  164. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  165. in terras itidem manare ex aequore salso;
  166. percolatur enim virus retroque remanat
  167. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  168. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  169. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  170. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  171. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  172. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  173. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  174. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  175. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  176. cernentes pavida complebant pectora cura,
  177. quid moliretur rerum natura novarum.
  178. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  179. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  180. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  181. et videas caelum summai totius unum
  182. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  183. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  184. quod bene propositum si plane contueare
  185. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  186. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  187. accepit calido febrim fervore coortam
  188. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  189. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  190. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  191. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  192. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  193. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  194. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  195. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  196. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  197. ex infinito satis omnia suppeditare,
  198. unde repente queat tellus concussa moveri
  199. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  200. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  201. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  202. et tempestates pluviae graviore coortu
  203. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  204. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  205. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,