De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  2. si non extructis foret alte nubibus aether.
  3. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  4. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  5. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  6. semina habere cavas nubes et multa necessest
  7. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  8. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  9. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  10. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  11. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  12. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  13. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  14. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  15. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  16. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  17. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  18. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  19. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  20. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  21. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  22. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  23. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  24. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  25. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  26. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  27. tantus discidio nubis ventique procella
  28. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  29. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  30. incidit in validam maturo culmine nubem;
  31. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  32. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  33. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  34. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  35. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  36. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  37. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  38. atque alia ex ipso conradens portat
  39. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  40. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  41. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  42. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  43. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  44. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  45. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  46. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  47. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  48. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  49. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  50. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  51. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  52. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  53. nec temere omnino plane vis frigida venti
  54. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  55. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  56. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  57. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  58. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  59. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  60. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  61. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  62. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  63. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  64. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  65. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  66. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  67. non igitur multis offensibus in remorando
  68. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  69. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  70. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  71. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  72. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  73. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  74. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  75. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  76. et validas auget viris et roborat ictum;
  77. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  78. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  79. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  80. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  81. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  82. incolumisque venit per res atque integra transit
  83. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  84. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  85. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  86. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  87. conferve facit, e parvis quia facta minute
  88. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  89. quae facile insinuantur et insinuata repente
  90. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  91. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  92. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  93. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  94. frigore enim desunt ignes ventique calore
  95. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  96. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  97. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  98. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  99. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  100. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  101. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  102. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  103. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  104. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  105. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  106. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  107. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  108. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  109. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  110. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  111. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  112. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  113. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  114. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  115. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  116. indicia occultae divum perquirere mentis,
  117. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  118. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  119. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  120. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  121. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  122. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  123. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  124. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  125. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  126. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  127. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  128. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  129. turbine caelesti subito correptus et igni?
  130. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  131. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  132. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  133. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  134. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  135. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  136. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  137. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  138. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  139. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  140. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  141. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  142. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  143. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  144. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  145. et simul in multas partis qui credere possis
  146. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  147. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  148. at saepest numero factum fierique necessest,
  149. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  150. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  151. postremo cur sancta deum delubra suasque
  152. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  153. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  154. demit imaginibus violento volnere honorem?
  155. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  156. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  157. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  158. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  159. in mare qua missi veniant ratione superne.
  160. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  161. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  162. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  163. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  164. navigia in summum veniant vexata periclum.
  165. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  166. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  167. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  168. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  169. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  170. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  171. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  172. versabundus enim turbo descendit et illam
  173. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  174. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  175. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  176. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  177. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  178. vertex conradens ex semina nubis
  179. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  180. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  181. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  182. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  183. officere in terris, apparet crebrius idem
  184. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  185. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  186. hoc super in caeli spatio coiere repente
  187. asperiora, modis quae possint indupedita
  188. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  189. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  190. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  191. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  192. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  193. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  194. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  195. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  196. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  197. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  198. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  199. hic demum fit uti turba maiore coorta
  200. et condensa queant apparere et simul ipso
  201. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  202. nam loca declarat sursum ventosa patere
  203. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  204. Praeterea permulta mari quoque tollere toto