De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  2. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  3. officere in terris, apparet crebrius idem
  4. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  5. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  6. hoc super in caeli spatio coiere repente
  7. asperiora, modis quae possint indupedita
  8. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  9. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  10. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  11. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  12. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  13. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  14. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  15. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  16. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  17. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  18. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  19. hic demum fit uti turba maiore coorta
  20. et condensa queant apparere et simul ipso
  21. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  22. nam loca declarat sursum ventosa patere
  23. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  24. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  25. corpora naturam declarant litore vestis
  26. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  27. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  28. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  29. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  30. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  31. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  32. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  33. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  34. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  35. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  36. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  37. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  38. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  39. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  40. esse infinitam docui, quantaque volarent
  41. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  42. immemorabile per spatium transire solerent.
  43. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  44. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  45. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  46. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  47. et quasi per magni circum spiracula mundi
  48. exitus introitusque elementis redditus extat.
  49. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  50. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  51. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  52. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  53. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  54. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  55. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  56. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  57. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  58. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  59. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  60. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  61. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  62. multa modis multis convenere undique adaucta,
  63. confertae nubes umorem mittere certant
  64. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  65. copia nimborum turba maiore coacta
  66. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  67. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  68. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  69. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  70. cera super calido tabescens multa liquescat.