De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  2. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  3. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  4. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  5. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  6. indicia occultae divum perquirere mentis,
  7. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  8. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  9. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  10. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  11. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  12. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  13. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  14. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  15. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  16. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  17. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  18. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  19. turbine caelesti subito correptus et igni?
  20. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  21. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  22. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  23. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  24. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  25. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  26. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  27. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  28. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  29. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  30. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  31. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  32. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  33. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  34. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  35. et simul in multas partis qui credere possis
  36. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  37. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  38. at saepest numero factum fierique necessest,
  39. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  40. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  41. postremo cur sancta deum delubra suasque
  42. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  43. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  44. demit imaginibus violento volnere honorem?
  45. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  46. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  47. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  48. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  49. in mare qua missi veniant ratione superne.
  50. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  51. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  52. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  53. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  54. navigia in summum veniant vexata periclum.
  55. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  56. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  57. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  58. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  59. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  60. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  61. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  62. versabundus enim turbo descendit et illam
  63. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  64. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  65. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  66. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  67. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  68. vertex conradens ex semina nubis
  69. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  70. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,