De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  2. navigia in summum veniant vexata periclum.
  3. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  4. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  5. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  6. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  7. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  8. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  9. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  10. versabundus enim turbo descendit et illam
  11. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  12. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  13. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  14. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  15. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  16. vertex conradens ex semina nubis
  17. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  18. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  19. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  20. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  21. officere in terris, apparet crebrius idem
  22. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  23. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  24. hoc super in caeli spatio coiere repente
  25. asperiora, modis quae possint indupedita
  26. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  27. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  28. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  29. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  30. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  31. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  32. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  33. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  34. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  35. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  36. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  37. hic demum fit uti turba maiore coorta
  38. et condensa queant apparere et simul ipso
  39. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  40. nam loca declarat sursum ventosa patere
  41. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  42. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  43. corpora naturam declarant litore vestis
  44. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  45. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  46. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  47. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  48. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  49. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  50. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  51. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  52. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  53. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  54. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  55. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  56. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  57. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  58. esse infinitam docui, quantaque volarent
  59. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  60. immemorabile per spatium transire solerent.
  61. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  62. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  63. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  64. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  65. et quasi per magni circum spiracula mundi
  66. exitus introitusque elementis redditus extat.
  67. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  68. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  69. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  70. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  71. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  72. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  73. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  74. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  75. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  76. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  77. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  78. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  79. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  80. multa modis multis convenere undique adaucta,
  81. confertae nubes umorem mittere certant
  82. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  83. copia nimborum turba maiore coacta
  84. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  85. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  86. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  87. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  88. cera super calido tabescens multa liquescat.
  89. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  90. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  91. at retinere diu pluviae longumque morari
  92. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  93. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  94. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  95. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  96. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  97. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  98. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  99. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  100. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  101. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  102. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  103. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  104. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  105. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  106. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  107. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  108. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  109. supter item ut supera ventosis undique plenam
  110. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  111. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  112. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  113. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  114. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  115. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  116. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  117. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  118. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  119. concussu late disserpunt inde tremores.
  120. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  121. tecta viam propter non magno pondere tota,
  122. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  123. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  124. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  125. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  126. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  127. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  128. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  129. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  130. collectus parte ex una procumbit et urget
  131. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  132. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  133. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  134. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  135. inclinata minent in eandem prodita partem
  136. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  137. et metuunt magni naturam credere mundi
  138. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  139. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  140. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  141. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  142. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  143. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  144. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  145. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  146. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  147. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  148. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  149. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  150. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  151. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  152. in loca se cava terrai coniecit ibique
  153. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  154. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  155. exagitata foras erumpitur et simul altam
  156. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  157. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  158. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  159. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  160. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  161. motibus in terris et multae per mare pessum
  162. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  163. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  164. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  165. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  166. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  167. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  168. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  169. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  170. terrai ne dissoluat natura repente,
  171. neu distracta suum late dispandat hiatum
  172. idque suis confusa velit complere ruinis.
  173. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  174. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  175. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  176. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  177. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  178. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  179. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  180. ---
  181. Principio mare mirantur non reddere maius
  182. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  183. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  184. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  185. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  186. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  187. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  188. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  189. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  190. quippe videmus enim vestis umore madentis
  191. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  192. at pelage multa et late substrata videmus.
  193. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  194. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  195. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  196. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  197. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  198. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  199. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  200. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  201. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  202. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  203. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  204. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  205. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  206. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  207. in terras itidem manare ex aequore salso;
  208. percolatur enim virus retroque remanat
  209. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  210. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  211. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  212. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  213. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  214. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  215. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  216. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  217. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  218. cernentes pavida complebant pectora cura,
  219. quid moliretur rerum natura novarum.
  220. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  221. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  222. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  223. et videas caelum summai totius unum
  224. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  225. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  226. quod bene propositum si plane contueare
  227. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  228. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  229. accepit calido febrim fervore coortam
  230. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  231. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  232. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  233. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  234. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  235. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  236. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  237. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  238. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  239. ex infinito satis omnia suppeditare,
  240. unde repente queat tellus concussa moveri
  241. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  242. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  243. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  244. et tempestates pluviae graviore coortu
  245. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  246. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  247. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  248. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  249. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  250. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  251. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  252. nil sint ad summam summai totius omnem.
  253. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  254. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  255. expediam. primum totius subcava montis
  256. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  257. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  258. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  259. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  260. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  261. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  262. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  263. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  264. differt et crassa volvit caligine fumum
  265. extruditque simul mirando pondere saxa;
  266. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  267. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  268. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  269. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  270. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  271. ---
  272. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  273. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  274. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  275. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  276. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  277. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  278. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  279. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  280. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  281. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  282. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  283. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  284. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  285. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  286. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  287. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  288. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  289. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  290. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  291. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  292. cogentes sursus replent coguntque manere.
  293. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  294. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  295. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  296. inter nigra virum percocto saecla colore
  297. exoriens penitus media ab regione diei.
  298. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  299. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  300. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  301. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  302. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  303. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  304. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  305. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  306. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  307. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  308. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  309. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  310. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  311. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  312. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  313. expediam, quali natura praedita constent.
  314. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  315. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  316. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  317. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  318. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  319. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  320. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  321. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  322. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  323. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  324. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  325. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  326. cornices, non cum fumant altaria donis;
  327. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  328. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  329. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  330. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  331. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  332. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  333. manibus ut si sint divis mactata repente.
  334. omnia quae naturali ratione geruntur,
  335. et quibus e fiant causis apparet origo;
  336. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  337. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  338. ducere forte deos manis inferne reamur,
  339. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  340. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  341. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  342. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  343. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  344. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  345. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  346. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  347. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  348. res ad vitai rationem ostendimus ante
  349. propter dissimilem naturam dissimilisque
  350. texturas inter sese primasque figuras.
  351. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  352. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  353. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  354. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  355. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  356. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  357. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  358. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  359. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  360. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  361. floris odore hominem taetro consueta necare.
  362. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  363. multa modis multis multarum semina rerum
  364. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  365. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  366. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  367. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  368. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  369. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  370. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  371. multaque praeterea languentia membra per artus
  372. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  373. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  374. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  375. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  376. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  377. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  378. at cum membra domans percepit fervida febris,
  379. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  380. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  381. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  382. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  383. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  384. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  385. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  386. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  387. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  388. quam soleant et quam vitai copia desit,
  389. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  390. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  391. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  392. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  393. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  394. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  395. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  396. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  397. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  398. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  399. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  400. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  401. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  402. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  403. propterea quod magna mali fit copia circum.
  404. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  405. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  406. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  407. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  408. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  409. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  410. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  411. scilicet in terram delabi pondere cogit
  412. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  413. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  414. ---
  415. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  416. arescit quia terra calore et semina si qua
  417. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  418. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  419. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  420. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  421. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  422. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  423. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  424. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  425. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  426. sole putant subter terras fervescere partim,
  427. nox ubi terribili terras caligine texit.
  428. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  429. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  430. non quierit calidum supera de reddere parte,
  431. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  432. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  433. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  434. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  435. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  436. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  437. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  438. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  439. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  440. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  441. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  442. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  443. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  444. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  445. et rare fecit calido miscente vapore,
  446. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  447. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  448. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  449. praeterea solis radiis iactatur aquai
  450. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  451. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  452. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  453. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  454. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  455. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  456. taedaque consimili ratione accensa per undas
  457. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  458. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  459. semina de terraque necessest funditus ipsa