De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ignis corpora per totum consurgere fontem
  2. et simul exspirare foras exireque in auras,
  3. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  4. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  5. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  6. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  7. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  8. et multis aliis praebet regionibus aequor
  9. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  10. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  11. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  12. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  13. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  14. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  15. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  16. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  17. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  18. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  19. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  20. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  21. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  22. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  23. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  24. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  25. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  26. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  27. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  28. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  29. ordine demisso levibus iactarier auris,
  30. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  31. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  32. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  33. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  34. ipsius rei rationem reddere possis,
  35. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  36. quo magis attentas auris animumque reposco.
  37. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  38. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  39. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  40. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  41. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  42. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  43. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  44. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  45. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  46. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  47. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  48. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  49. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  50. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  51. cernere odorari licet et sentire sonare.
  52. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  53. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  54. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  55. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  56. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  57. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  58. principio fit ut in speluncis saxa superna
  59. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  60. manat item nobis e toto corpore sudor,
  61. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  62. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  63. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  64. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  65. sentimus, sentimus item transire per aurum
  66. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  67. denique per dissaepta domorum saxea voces
  68. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  69. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  70. denique qua circum caeli lorica ,
  71. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  72. et tempestate in terra caeloque coorta
  73. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  74. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  75. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  76. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  77. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  78. principio terram sol excoquit et facit are,
  79. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  80. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  81. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  82. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  83. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  84. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  85. at coria et carnem mollit durata calore.
  86. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  87. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  88. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  89. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  90. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  91. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  92. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  93. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  94. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  95. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  96. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  97. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  98. dissimili inter se natura praedita debent
  99. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  100. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  101. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  102. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  103. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  104. scilicet id fieri cogit natura viarum
  105. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  106. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  107. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  108. argentoque foras aliud vitroque meare;
  109. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  110. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  111. scilicet id fieri cogit natura viarum
  112. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  113. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  114. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  115. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  116. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  117. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  118. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  119. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  120. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  121. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  122. in medio locus, extemplo primordia ferri
  123. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  124. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  125. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  126. indupedita suis arte conexa cohaeret
  127. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  128. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  129. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  130. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  131. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  132. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  133. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  134. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  135. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  136. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  137. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  138. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  139. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  140. quod, simul a fronte est anelli rarior
  141. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  142. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  143. a tergo quasi provehat atque propellat.
  144. semper enim circum positus res verberat ;
  145. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  146. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  147. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  148. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  149. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  150. denique res omnes debent in corpore habere
  151. , quandoquidem raro sunt corpore et
  152. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  153. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  154. sollicito motu semper iactatur eoque
  155. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  156. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  157. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  158. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  159. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  160. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  161. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  162. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  163. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  164. aere interposito discordia tanta creatur
  165. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  166. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  167. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  168. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  169. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  170. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  171. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  172. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  173. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  174. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  175. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  176. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  177. lignea materies in quo genere esse videtur.
  178. interutrasque igitur ferri natura locata
  179. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  180. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  181. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  182. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  183. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  184. saxa vides primum sola colescere calce.
  185. glutine materies taurino iungitur una,
  186. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  187. quam laxare queant compages taurea vincla.
  188. vitigeni latices aquai fontibus audent
  189. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  190. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  191. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  192. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  193. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  194. denique res auro non aurum copulat una,
  195. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  196. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  197. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  198. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  199. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  200. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  201. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  202. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  203. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  204. inter se quaedam possint coplata teneri;
  205. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  206. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  207. mortiferam possit cladem conflare coorta
  208. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  209. expediam, primum multarum semina rerum
  210. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  211. et contra quae sint morbo mortique necessest
  212. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  213. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  214. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  215. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  216. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  217. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  218. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  219. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  220. temptari procul a patria qui cumque domoque
  221. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  222. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  223. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  224. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  225. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  226. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  227. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  228. tum color et facies hominum distare videntur
  229. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  230. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  231. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  232. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  233. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  234. partibus ac membris; varius concinnat id .
  235. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  236. commovet atque inimicus serpere coepit,
  237. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  238. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  239. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  240. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  241. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  242. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  243. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  244. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  245. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  246. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  247. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  248. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  249. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  250. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  251. an caelum nobis ultro natura corumptum
  252. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  253. quod nos adventu possit temptare recenti.
  254. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  255. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  256. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  257. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  258. permensus multum camposque natantis,
  259. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  260. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  261. principio caput incensum fervore gerebant
  262. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  263. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  264. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  265. atque animi interpres manabat lingua cruore
  266. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  267. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  268. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  269. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  270. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  271. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  272. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  273. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  274. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  275. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  276. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  277. corripere adsidue nervos et membra coactans
  278. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  279. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  280. corporis in summo summam fervescere partem,
  281. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  282. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  283. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  284. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  285. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  286. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  287. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  288. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  289. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  290. multi praecipites nymphis putealibus alte
  291. inciderunt ipso venientes ore patente:
  292. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  293. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  294. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  295. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  296. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  297. lumina versarent oculorum expertia somno.
  298. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  299. perturbata animi mens in maerore metuque,
  300. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  301. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  302. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  303. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  304. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  305. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  306. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  307. a pedibusque minutatim succedere frigus
  308. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  309. conpressae nares, nasi primoris acumen
  310. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  311. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  312. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  313. octavoque fere candenti lumine solis
  314. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  315. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  316. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  317. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  318. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  319. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  320. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  321. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  322. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  323. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  324. et graviter partim metuentes limina leti
  325. vivebant ferro privati parte virili,
  326. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  327. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  328. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  329. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  330. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  331. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  332. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  333. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  334. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  335. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  336. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  337. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  338. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  339. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  340. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  341. incomitata rapi certabant funera vasta
  342. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  343. nam quod ali dederat vitalis auras
  344. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  345. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  346. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  347. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  348. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  349. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  350. funera respectans animam amittebat ibidem.
  351. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  352. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  353. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  354. idque vel in primis cumulabat funere funus
  355. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  356. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  357. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  358. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  359. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  360. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  361. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  362. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  363. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  364. et robustus item curvi moderator aratri
  365. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  366. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  367. exanimis pueris super exanimata parentum
  368. corpora non numquam posses retroque videre
  369. matribus et patribus natos super edere vitam.
  370. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  371. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  372. copia conveniens ex omni morbida parte.
  373. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  374. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  375. multa siti prostrata viam per proque voluta
  376. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  377. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  378. multaque per populi passim loca prompta viasque
  379. languida semanimo cum corpore membra videres
  380. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  381. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  382. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  383. omnia denique sancta deum delubra replerat
  384. corporibus mors exanimis onerataque passim
  385. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  386. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  387. nec iam religio divom nec numina magni
  388. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  389. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  390. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  391. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  392. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  393. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  394. namque suos consanguineos aliena rogorum
  395. insuper extructa ingenti clamore locabant
  396. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  397. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  398. inque aliis alium populum sepelire suorum
  399. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  400. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  401. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  402. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.