De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  2. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  3. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  4. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  5. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  6. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  7. et simul in multas partis qui credere possis
  8. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  9. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  10. at saepest numero factum fierique necessest,
  11. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  12. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  13. postremo cur sancta deum delubra suasque
  14. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  15. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  16. demit imaginibus violento volnere honorem?
  17. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  18. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  19. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  20. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  21. in mare qua missi veniant ratione superne.
  22. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  23. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  24. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  25. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  26. navigia in summum veniant vexata periclum.
  27. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  28. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  29. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  30. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  31. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  32. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  33. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  34. versabundus enim turbo descendit et illam
  35. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  36. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  37. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  38. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  39. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  40. vertex conradens ex semina nubis
  41. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  42. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  43. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  44. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  45. officere in terris, apparet crebrius idem
  46. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  47. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  48. hoc super in caeli spatio coiere repente
  49. asperiora, modis quae possint indupedita
  50. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  51. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  52. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  53. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  54. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  55. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  56. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  57. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  58. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  59. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  60. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  61. hic demum fit uti turba maiore coorta
  62. et condensa queant apparere et simul ipso
  63. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  64. nam loca declarat sursum ventosa patere
  65. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  66. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  67. corpora naturam declarant litore vestis
  68. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  69. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  70. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  71. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  72. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  73. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  74. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  75. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  76. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  77. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  78. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  79. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  80. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  81. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  82. esse infinitam docui, quantaque volarent
  83. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  84. immemorabile per spatium transire solerent.
  85. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  86. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  87. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  88. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  89. et quasi per magni circum spiracula mundi
  90. exitus introitusque elementis redditus extat.
  91. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  92. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  93. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  94. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  95. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  96. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  97. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  98. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  99. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  100. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  101. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  102. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  103. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  104. multa modis multis convenere undique adaucta,
  105. confertae nubes umorem mittere certant
  106. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  107. copia nimborum turba maiore coacta
  108. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  109. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  110. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  111. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  112. cera super calido tabescens multa liquescat.
  113. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  114. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  115. at retinere diu pluviae longumque morari
  116. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  117. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  118. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  119. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  120. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  121. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  122. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  123. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  124. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  125. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  126. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  127. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  128. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  129. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  130. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  131. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  132. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  133. supter item ut supera ventosis undique plenam
  134. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  135. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  136. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  137. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  138. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  139. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  140. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  141. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  142. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  143. concussu late disserpunt inde tremores.
  144. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  145. tecta viam propter non magno pondere tota,
  146. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  147. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  148. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  149. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  150. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  151. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  152. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  153. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  154. collectus parte ex una procumbit et urget
  155. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  156. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  157. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  158. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  159. inclinata minent in eandem prodita partem
  160. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  161. et metuunt magni naturam credere mundi
  162. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  163. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  164. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  165. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  166. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  167. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  168. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  169. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  170. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  171. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  172. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  173. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  174. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  175. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  176. in loca se cava terrai coniecit ibique
  177. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  178. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  179. exagitata foras erumpitur et simul altam
  180. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  181. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  182. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  183. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  184. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  185. motibus in terris et multae per mare pessum
  186. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  187. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  188. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  189. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  190. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  191. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  192. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  193. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  194. terrai ne dissoluat natura repente,
  195. neu distracta suum late dispandat hiatum
  196. idque suis confusa velit complere ruinis.
  197. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  198. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  199. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  200. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  201. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  202. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  203. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  204. ---
  205. Principio mare mirantur non reddere maius
  206. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  207. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  208. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  209. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  210. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  211. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  212. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  213. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  214. quippe videmus enim vestis umore madentis
  215. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  216. at pelage multa et late substrata videmus.
  217. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  218. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  219. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  220. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  221. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  222. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  223. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  224. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  225. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  226. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  227. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  228. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  229. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  230. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  231. in terras itidem manare ex aequore salso;
  232. percolatur enim virus retroque remanat
  233. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  234. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  235. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  236. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  237. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  238. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  239. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  240. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  241. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  242. cernentes pavida complebant pectora cura,
  243. quid moliretur rerum natura novarum.
  244. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  245. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  246. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  247. et videas caelum summai totius unum