De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  2. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  3. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  4. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  5. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  6. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  7. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  8. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  9. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  10. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  11. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  12. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  13. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  14. e simili causa, concursu natus eodem.
  15. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  16. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  17. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  18. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  19. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  20. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  21. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  22. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  23. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  24. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  25. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  26. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  27. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  28. extructis aliis alias super impete miro.
  29. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  30. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  31. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  32. nubila portabunt venti transversa per auras,
  33. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  34. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  35. in statione locata sepultis undique ventis;
  36. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  37. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  38. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  39. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  40. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  41. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  42. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  43. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  44. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  45. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  46. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  47. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  48. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  49. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  50. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  51. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  52. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  53. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  54. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  55. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  56. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  57. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  58. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  59. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  60. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  61. Quod superest, quali natura praedita constent
  62. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  63. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  64. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  65. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  66. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  67. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  68. constituit natura minutis mobilibusque
  69. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  70. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  71. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  72. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  73. curat item vasis integris vina repente
  74. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  75. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  76. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  77. mobiliter soluens differt primordia vini.
  78. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  79. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  80. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  81. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  82. fiant ut possint ictu discludere turris,
  83. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  84. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  85. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  86. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  87. expediam neque te in promissis plura morabor.
  88. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  89. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  90. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  91. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  92. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  93. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  94. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  95. adeo tetra nimborum nocte coorta
  96. inpendent atrae formidinis ora superne,
  97. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  98. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  99. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  100. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  101. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  102. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  103. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  104. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  105. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  106. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  107. multa forent multis exempto nubila sole;
  108. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  109. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  110. si non extructis foret alte nubibus aether.
  111. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  112. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  113. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  114. semina habere cavas nubes et multa necessest
  115. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  116. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  117. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  118. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  119. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  120. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  121. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  122. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  123. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  124. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  125. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  126. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  127. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  128. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  129. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  130. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  131. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  132. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  133. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  134. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  135. tantus discidio nubis ventique procella
  136. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  137. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  138. incidit in validam maturo culmine nubem;
  139. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  140. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  141. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  142. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  143. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  144. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  145. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  146. atque alia ex ipso conradens portat
  147. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  148. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  149. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  150. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  151. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  152. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  153. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  154. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  155. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  156. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  157. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  158. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  159. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  160. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  161. nec temere omnino plane vis frigida venti
  162. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  163. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  164. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  165. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  166. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  167. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  168. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  169. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  170. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  171. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  172. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  173. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  174. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  175. non igitur multis offensibus in remorando
  176. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  177. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  178. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  179. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  180. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  181. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  182. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  183. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  184. et validas auget viris et roborat ictum;
  185. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  186. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  187. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  188. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  189. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  190. incolumisque venit per res atque integra transit
  191. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  192. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  193. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  194. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  195. conferve facit, e parvis quia facta minute
  196. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  197. quae facile insinuantur et insinuata repente
  198. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  199. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  200. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  201. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  202. frigore enim desunt ignes ventique calore
  203. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  204. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  205. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  206. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  207. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  208. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  209. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  210. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  211. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  212. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  213. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  214. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  215. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  216. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  217. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  218. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  219. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  220. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  221. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  222. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  223. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  224. indicia occultae divum perquirere mentis,
  225. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  226. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  227. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  228. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  229. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  230. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  231. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  232. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  233. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  234. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  235. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  236. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  237. turbine caelesti subito correptus et igni?
  238. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  239. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  240. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  241. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  242. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  243. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  244. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  245. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  246. in mare qua porro mittit ratione? quid undas