De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  2. non radii solis nec lucida tela diei
  3. discutiant, sed naturae species ratioque.
  4. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  5. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  6. esse et nativo consistere corpore caelum,
  7. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  8. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  9. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  10. ---
  11. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  12. currenti spatium praemonstra, callida musa
  13. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  14. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  15. ---
  16. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  17. ---
  18. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  19. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  20. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  21. et faciunt animos humilis formidine divom
  22. depressosque premunt ad terram propterea quod
  23. ignorantia causarum conferre deorum
  24. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  25. quorum operum causas nulla ratione videre
  26. possunt ac fieri divino numine rentur.
  27. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  28. si tamen interea mirantur qua ratione
  29. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  30. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  31. rursus in antiquas referuntur religionis
  32. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  33. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  34. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  35. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  36. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  37. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  38. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  39. delibata deum per te tibi numina sancta
  40. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  41. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  42. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  43. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  44. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  45. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  46. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  47. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  48. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  49. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  50. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  51. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  52. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  53. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  54. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  55. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  56. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  57. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  58. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  59. quorum operum causas nulla ratione videre
  60. possunt ac fieri divino numine rentur.
  61. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  62. propterea quia concurrunt sublime volantes
  63. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  64. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  65. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  66. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  67. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  68. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  69. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  70. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  71. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  72. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  73. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  74. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  75. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  76. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  77. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  78. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  79. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  80. verberibus venti versant planguntque per auras.
  81. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  82. frontibus adversis possint quam de latere ire
  83. diverso motu radentes corpora tractim,
  84. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  85. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  86. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  87. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  88. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  89. cum subito validi venti conlecta procella
  90. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  91. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  92. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  93. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  94. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  95. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  96. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  97. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  98. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  99. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  100. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  101. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  102. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  103. perscindat nubem perfringens impete recto;
  104. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  105. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  106. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  107. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  108. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  109. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  110. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  111. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  112. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  113. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  114. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  115. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  116. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  117. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  118. turbine ventorum comburens impete magno;
  119. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  120. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  121. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  122. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  123. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  124. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  125. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  126. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  127. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  128. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  129. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  130. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  131. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  132. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  133. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  134. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  135. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  136. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  137. e simili causa, concursu natus eodem.
  138. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  139. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  140. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  141. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  142. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  143. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  144. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  145. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  146. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  147. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  148. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  149. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  150. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  151. extructis aliis alias super impete miro.
  152. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  153. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  154. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  155. nubila portabunt venti transversa per auras,
  156. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  157. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  158. in statione locata sepultis undique ventis;
  159. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  160. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  161. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  162. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  163. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  164. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  165. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  166. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  167. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  168. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  169. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  170. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  171. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  172. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  173. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  174. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  175. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  176. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  177. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  178. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  179. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  180. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  181. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  182. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  183. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  184. Quod superest, quali natura praedita constent
  185. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  186. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  187. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  188. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  189. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  190. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  191. constituit natura minutis mobilibusque
  192. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  193. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  194. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  195. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  196. curat item vasis integris vina repente
  197. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  198. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  199. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  200. mobiliter soluens differt primordia vini.
  201. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  202. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  203. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  204. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  205. fiant ut possint ictu discludere turris,
  206. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  207. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  208. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  209. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  210. expediam neque te in promissis plura morabor.
  211. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst