De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo facilis magis est natura et copia maior.
  2. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  3. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  4. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  5. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  6. inde minutatim processit ferreus ensis
  7. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  8. et ferro coepere solum proscindere terrae
  9. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  10. et prius est armatum in equi conscendere costas
  11. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  12. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  13. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  14. et quam falciferos armatum escendere currus.
  15. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  16. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  17. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  18. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  19. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  20. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  21. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  22. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  23. et validos partim prae se misere leones
  24. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  25. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  26. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  27. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  28. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  29. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  30. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  31. inritata leae iaciebant corpora saltu
  32. undique et adversum venientibus ora patebant
  33. et nec opinantis a tergo deripiebant
  34. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  35. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  36. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  37. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  38. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  39. et validis socios caedebant dentibus apri
  40. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  41. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  42. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  43. nam transversa feros exibant dentis adactus
  44. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  45. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  46. concidere atque gravi terram consternere casu.
  47. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  48. effervescere cernebant in rebus agundis
  49. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  50. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  51. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  52. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  53. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  54. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  55. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  56. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  57. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  58. non quierint animo praesentire atque videre,
  59. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  60. et magis id possis factum contendere in omni
  61. in variis mundis varia ratione creatis,
  62. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  63. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  64. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  65. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  66. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  67. et facere ante viros lanam natura
  68. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  69. et sollertius est multo genus omne virile;
  70. agricolae donec vitio vertere severi,
  71. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  72. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  73. atque opere in duro durarent membra manusque.
  74. At specimen sationis et insitionis origo
  75. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  76. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  77. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  78. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  79. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  80. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  81. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  82. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  83. inque dies magis in montem succedere silvas
  84. cogebant infraque locum concedere cultis,
  85. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  86. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  87. caerula distinguens inter plaga currere posset
  88. per tumulos et convallis camposque profusa;
  89. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  90. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  91. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  92. At liquidas avium voces imitarier ore
  93. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  94. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  95. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  96. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  97. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  98. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  99. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  100. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  101. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  102. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  103. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  104. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  105. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  106. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  107. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  108. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  109. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  110. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  111. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  112. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  113. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  114. atque extra numerum procedere membra moventes
  115. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  116. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  117. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  118. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  119. ducere multimodis voces et flectere cantus
  120. et supera calamos unco percurrere labro;
  121. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  122. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  123. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  124. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  125. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  126. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  127. posteriorque fere melior res illa reperta
  128. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  129. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  130. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  131. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  132. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  133. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  134. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  135. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  136. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  137. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  138. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  139. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  140. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  141. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  142. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  143. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  144. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  145. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  146. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  147. idque minutatim vitam provexit in altum
  148. et belli magnos commovit funditus aestus.
  149. at vigiles mundi magnum versatile templum
  150. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  151. perdocuere homines annorum tempora verti
  152. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  153. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  154. et divisa colebatur discretaque tellus,
  155. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  156. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  157. carminibus cum res gestas coepere
  158. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  159. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  160. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  161. Navigia atque agri culturas moenia leges
  162. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  163. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  164. carmina, picturas et daedala signa polita
  165. usus et impigrae simul experientia mentis
  166. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  167. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  168. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  169. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  170. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  19. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  20. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  21. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  22. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  23. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  24. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  25. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  26. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  27. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  28. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  29. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  30. quod fieret naturali varieque volaret
  31. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  32. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  33. et genus humanum frustra plerumque probavit
  34. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  35. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  36. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  37. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  38. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.