De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  2. non radii solis nec lucida tela diei
  3. discutiant, sed naturae species ratioque.
  4. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  5. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  6. esse et nativo consistere corpore caelum,
  7. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  8. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  9. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  10. ---
  11. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  12. currenti spatium praemonstra, callida musa
  13. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  14. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  15. ---
  16. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  17. ---
  18. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  19. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  20. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  21. et faciunt animos humilis formidine divom
  22. depressosque premunt ad terram propterea quod
  23. ignorantia causarum conferre deorum
  24. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  25. quorum operum causas nulla ratione videre
  26. possunt ac fieri divino numine rentur.
  27. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  28. si tamen interea mirantur qua ratione
  29. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  30. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  31. rursus in antiquas referuntur religionis
  32. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  33. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  34. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  35. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  36. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  37. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  38. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  39. delibata deum per te tibi numina sancta
  40. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  41. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  42. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  43. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  44. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  45. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  46. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  47. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  48. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  49. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  50. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  51. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  52. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  53. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  54. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  55. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  56. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  57. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  58. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  59. quorum operum causas nulla ratione videre
  60. possunt ac fieri divino numine rentur.
  61. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  62. propterea quia concurrunt sublime volantes
  63. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  64. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  65. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  66. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  67. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  68. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  69. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  70. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  71. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  72. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  73. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  74. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  75. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  76. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  77. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  78. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  79. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  80. verberibus venti versant planguntque per auras.
  81. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  82. frontibus adversis possint quam de latere ire
  83. diverso motu radentes corpora tractim,
  84. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  85. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  86. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  87. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  88. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  89. cum subito validi venti conlecta procella
  90. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  91. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  92. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  93. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  94. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  95. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  96. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  97. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  98. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  99. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;