De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  2. atque extra numerum procedere membra moventes
  3. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  4. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  5. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  6. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  7. ducere multimodis voces et flectere cantus
  8. et supera calamos unco percurrere labro;
  9. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  10. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  11. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  12. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  13. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  14. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  15. posteriorque fere melior res illa reperta
  16. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  17. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  18. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  19. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  20. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  21. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  22. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  23. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  24. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  25. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  26. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  27. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  28. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  29. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  30. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  31. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  32. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  33. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  34. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  35. idque minutatim vitam provexit in altum
  36. et belli magnos commovit funditus aestus.
  37. at vigiles mundi magnum versatile templum
  38. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  39. perdocuere homines annorum tempora verti
  40. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  41. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  42. et divisa colebatur discretaque tellus,
  43. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  44. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  45. carminibus cum res gestas coepere
  46. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  47. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  48. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  49. Navigia atque agri culturas moenia leges
  50. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  51. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  52. carmina, picturas et daedala signa polita
  53. usus et impigrae simul experientia mentis
  54. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  55. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  56. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  57. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  58. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
  7. cuius et extincti propter divina reperta
  8. divolgata vetus iam ad caelum gloria fertur.
  9. nam cum vidit hic ad victum quae flagitat usus
  10. omnia iam ferme mortalibus esse parata
  11. et, pro quam possent, vitam consistere tutam,
  12. divitiis homines et honore et laude potentis
  13. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  14. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  15. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  16. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  17. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  18. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  19. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  20. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  21. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  22. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  23. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  24. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  25. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  26. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  27. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  28. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  29. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  30. quod fieret naturali varieque volaret
  31. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  32. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  33. et genus humanum frustra plerumque probavit
  34. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  35. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  36. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  37. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  38. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.