De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  2. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  3. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  4. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  5. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  6. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  7. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  8. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  9. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  10. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  11. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  12. indicia occultae divum perquirere mentis,
  13. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  14. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  15. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  16. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  17. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  18. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  19. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  20. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  21. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  22. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  23. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  24. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  25. turbine caelesti subito correptus et igni?
  26. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  27. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  28. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  29. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  30. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  31. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  32. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  33. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  34. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  35. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  36. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  37. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  38. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  39. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  40. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  41. et simul in multas partis qui credere possis
  42. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  43. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  44. at saepest numero factum fierique necessest,
  45. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  46. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  47. postremo cur sancta deum delubra suasque
  48. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  49. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  50. demit imaginibus violento volnere honorem?
  51. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  52. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  53. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  54. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  55. in mare qua missi veniant ratione superne.
  56. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  57. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  58. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  59. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  60. navigia in summum veniant vexata periclum.
  61. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  62. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  63. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  64. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  65. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  66. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  67. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  68. versabundus enim turbo descendit et illam
  69. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  70. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  71. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  72. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  73. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  74. vertex conradens ex semina nubis
  75. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  76. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  77. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  78. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  79. officere in terris, apparet crebrius idem
  80. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  81. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  82. hoc super in caeli spatio coiere repente
  83. asperiora, modis quae possint indupedita
  84. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  85. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  86. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  87. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  88. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  89. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  90. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  91. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  92. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  93. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  94. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  95. hic demum fit uti turba maiore coorta
  96. et condensa queant apparere et simul ipso
  97. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  98. nam loca declarat sursum ventosa patere
  99. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  100. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  101. corpora naturam declarant litore vestis
  102. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  103. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  104. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  105. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  106. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  107. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  108. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  109. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  110. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  111. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  112. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  113. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  114. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  115. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  116. esse infinitam docui, quantaque volarent
  117. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  118. immemorabile per spatium transire solerent.
  119. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  120. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  121. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  122. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  123. et quasi per magni circum spiracula mundi
  124. exitus introitusque elementis redditus extat.
  125. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  126. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  127. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  128. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  129. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  130. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  131. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  132. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  133. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  134. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  135. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  136. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  137. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  138. multa modis multis convenere undique adaucta,
  139. confertae nubes umorem mittere certant
  140. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  141. copia nimborum turba maiore coacta
  142. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  143. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  144. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  145. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  146. cera super calido tabescens multa liquescat.
  147. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  148. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  149. at retinere diu pluviae longumque morari
  150. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  151. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  152. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  153. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  154. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  155. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  156. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  157. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  158. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  159. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  160. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  161. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  162. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  163. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  164. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  165. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  166. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  167. supter item ut supera ventosis undique plenam
  168. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  169. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  170. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  171. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  172. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  173. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  174. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  175. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  176. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  177. concussu late disserpunt inde tremores.
  178. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  179. tecta viam propter non magno pondere tota,
  180. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  181. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  182. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  183. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  184. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  185. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  186. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  187. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  188. collectus parte ex una procumbit et urget
  189. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  190. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  191. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  192. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  193. inclinata minent in eandem prodita partem
  194. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  195. et metuunt magni naturam credere mundi
  196. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  197. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  198. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  199. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  200. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  201. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  202. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  203. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  204. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  205. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  206. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  207. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  208. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  209. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  210. in loca se cava terrai coniecit ibique
  211. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  212. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  213. exagitata foras erumpitur et simul altam
  214. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  215. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  216. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  217. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  218. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  219. motibus in terris et multae per mare pessum
  220. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  221. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  222. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  223. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  224. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  225. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  226. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  227. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  228. terrai ne dissoluat natura repente,
  229. neu distracta suum late dispandat hiatum
  230. idque suis confusa velit complere ruinis.
  231. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  232. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  233. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  234. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  235. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  236. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  237. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  238. ---
  239. Principio mare mirantur non reddere maius
  240. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  241. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  242. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  243. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  244. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  245. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  246. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  247. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  248. quippe videmus enim vestis umore madentis
  249. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  250. at pelage multa et late substrata videmus.
  251. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  252. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  253. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  254. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  255. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  256. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  257. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  258. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  259. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  260. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  261. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  262. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  263. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  264. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  265. in terras itidem manare ex aequore salso;
  266. percolatur enim virus retroque remanat
  267. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  268. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  269. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  270. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  271. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  272. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  273. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  274. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  275. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  276. cernentes pavida complebant pectora cura,
  277. quid moliretur rerum natura novarum.
  278. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  279. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  280. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  281. et videas caelum summai totius unum
  282. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  283. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  284. quod bene propositum si plane contueare
  285. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  286. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  287. accepit calido febrim fervore coortam
  288. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  289. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  290. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  291. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  292. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  293. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  294. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  295. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  296. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  297. ex infinito satis omnia suppeditare,
  298. unde repente queat tellus concussa moveri
  299. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  300. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  301. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  302. et tempestates pluviae graviore coortu
  303. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  304. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  305. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  306. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  307. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  308. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  309. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  310. nil sint ad summam summai totius omnem.
  311. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  312. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  313. expediam. primum totius subcava montis
  314. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  315. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  316. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  317. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  318. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  319. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  320. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  321. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  322. differt et crassa volvit caligine fumum
  323. extruditque simul mirando pondere saxa;
  324. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  325. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  326. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  327. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  328. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  329. ---
  330. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  331. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  332. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  333. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  334. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  335. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  336. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  337. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  338. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  339. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  340. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  341. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  342. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  343. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  344. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  345. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  346. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  347. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  348. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  349. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  350. cogentes sursus replent coguntque manere.
  351. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  352. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  353. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  354. inter nigra virum percocto saecla colore
  355. exoriens penitus media ab regione diei.
  356. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  357. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  358. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;