De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  2. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  3. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  4. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  5. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  6. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  7. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  8. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  9. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  10. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  11. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  12. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  13. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  14. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  15. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  16. quod fieret naturali varieque volaret
  17. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  18. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  19. et genus humanum frustra plerumque probavit
  20. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  21. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  22. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  23. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  24. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  25. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  26. non radii solis nec lucida tela diei
  27. discutiant, sed naturae species ratioque.
  28. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  29. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  30. esse et nativo consistere corpore caelum,
  31. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  32. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  33. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  34. ---
  35. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  36. currenti spatium praemonstra, callida musa
  37. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  38. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  39. ---
  40. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  41. ---
  42. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  43. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  44. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  45. et faciunt animos humilis formidine divom
  46. depressosque premunt ad terram propterea quod
  47. ignorantia causarum conferre deorum
  48. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  49. quorum operum causas nulla ratione videre
  50. possunt ac fieri divino numine rentur.
  51. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  52. si tamen interea mirantur qua ratione
  53. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  54. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  55. rursus in antiquas referuntur religionis
  56. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  57. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  58. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  59. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  60. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  61. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  62. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  63. delibata deum per te tibi numina sancta
  64. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  65. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  66. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  67. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  68. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  69. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  70. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  71. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  72. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  73. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  74. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  75. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  76. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  77. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  78. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  79. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  80. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  81. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  82. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  83. quorum operum causas nulla ratione videre
  84. possunt ac fieri divino numine rentur.
  85. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  86. propterea quia concurrunt sublime volantes
  87. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  88. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  89. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  90. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  91. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  92. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  93. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  94. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  95. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  96. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  97. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  98. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  99. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  100. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  101. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  102. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  103. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  104. verberibus venti versant planguntque per auras.
  105. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  106. frontibus adversis possint quam de latere ire
  107. diverso motu radentes corpora tractim,
  108. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  109. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  110. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  111. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  112. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  113. cum subito validi venti conlecta procella
  114. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  115. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  116. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  117. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  118. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  119. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  120. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  121. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  122. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  123. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  124. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  125. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  126. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  127. perscindat nubem perfringens impete recto;
  128. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  129. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  130. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  131. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  132. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  133. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  134. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  135. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  136. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  137. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  138. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  139. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  140. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  141. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  142. turbine ventorum comburens impete magno;
  143. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  144. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  145. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  146. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  147. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  148. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  149. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  150. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  151. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  152. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  153. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  154. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  155. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  156. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  157. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  158. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  159. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  160. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  161. e simili causa, concursu natus eodem.
  162. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  163. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  164. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  165. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  166. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  167. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  168. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  169. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  170. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  171. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  172. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  173. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  174. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  175. extructis aliis alias super impete miro.
  176. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  177. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  178. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  179. nubila portabunt venti transversa per auras,
  180. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  181. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  182. in statione locata sepultis undique ventis;
  183. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  184. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  185. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  186. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  187. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  188. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  189. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  190. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  191. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  192. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  193. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  194. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  195. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  196. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  197. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  198. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  199. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  200. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  201. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  202. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  203. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  204. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  205. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  206. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  207. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  208. Quod superest, quali natura praedita constent
  209. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  210. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  211. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  212. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  213. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  214. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  215. constituit natura minutis mobilibusque
  216. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  217. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  218. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  219. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  220. curat item vasis integris vina repente
  221. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  222. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  223. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  224. mobiliter soluens differt primordia vini.
  225. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  226. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  227. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  228. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  229. fiant ut possint ictu discludere turris,
  230. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  231. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  232. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  233. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  234. expediam neque te in promissis plura morabor.
  235. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  236. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  237. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  238. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  239. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  240. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  241. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  242. adeo tetra nimborum nocte coorta
  243. inpendent atrae formidinis ora superne,
  244. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  245. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  246. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  247. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  248. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  249. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  250. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  251. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  252. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  253. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  254. multa forent multis exempto nubila sole;
  255. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  256. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  257. si non extructis foret alte nubibus aether.
  258. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  259. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  260. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  261. semina habere cavas nubes et multa necessest
  262. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  263. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  264. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  265. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  266. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  267. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  268. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  269. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  270. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  271. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  272. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  273. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  274. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  275. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  276. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  277. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  278. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  279. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  280. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  281. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  282. tantus discidio nubis ventique procella
  283. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  284. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  285. incidit in validam maturo culmine nubem;
  286. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  287. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  288. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  289. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  290. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  291. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  292. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  293. atque alia ex ipso conradens portat
  294. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  295. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  296. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  297. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  298. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  299. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  300. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  301. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  302. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  303. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  304. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  305. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  306. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  307. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  308. nec temere omnino plane vis frigida venti
  309. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  310. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  311. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  312. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  313. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  314. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  315. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  316. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  317. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  318. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  319. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  320. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  321. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  322. non igitur multis offensibus in remorando
  323. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  324. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  325. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  326. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  327. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  328. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  329. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  330. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  331. et validas auget viris et roborat ictum;
  332. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  333. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  334. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  335. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  336. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  337. incolumisque venit per res atque integra transit
  338. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  339. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  340. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  341. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  342. conferve facit, e parvis quia facta minute
  343. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  344. quae facile insinuantur et insinuata repente
  345. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  346. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  347. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  348. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  349. frigore enim desunt ignes ventique calore
  350. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  351. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  352. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  353. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  354. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  355. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  356. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  357. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  358. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  359. dissimilis res inter se turbareque mixtas.