De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  2. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  3. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  4. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  5. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  6. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  7. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  8. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  9. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  10. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  11. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  12. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  13. nec temere omnino plane vis frigida venti
  14. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  15. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  16. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  17. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  18. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  19. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  20. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  21. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  22. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  23. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  24. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  25. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  26. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  27. non igitur multis offensibus in remorando
  28. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  29. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  30. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  31. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  32. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  33. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  34. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  35. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  36. et validas auget viris et roborat ictum;
  37. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  38. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  39. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  40. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  41. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  42. incolumisque venit per res atque integra transit
  43. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  44. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  45. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  46. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  47. conferve facit, e parvis quia facta minute
  48. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  49. quae facile insinuantur et insinuata repente
  50. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  51. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  52. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  53. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  54. frigore enim desunt ignes ventique calore
  55. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  56. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  57. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  58. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  59. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  60. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  61. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  62. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  63. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  64. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  65. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  66. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  67. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  68. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  69. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  70. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  71. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  72. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  73. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  74. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  75. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  76. indicia occultae divum perquirere mentis,
  77. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  78. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  79. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  80. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  81. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  82. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  83. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  84. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  85. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  86. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  87. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  88. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  89. turbine caelesti subito correptus et igni?
  90. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  91. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  92. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  93. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  94. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  95. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  96. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  97. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  98. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  99. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  100. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  101. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  102. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  103. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  104. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  105. et simul in multas partis qui credere possis
  106. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  107. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  108. at saepest numero factum fierique necessest,
  109. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  110. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  111. postremo cur sancta deum delubra suasque
  112. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  113. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  114. demit imaginibus violento volnere honorem?
  115. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  116. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  117. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  118. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  119. in mare qua missi veniant ratione superne.
  120. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  121. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  122. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  123. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  124. navigia in summum veniant vexata periclum.
  125. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  126. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  127. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  128. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  129. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  130. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  131. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  132. versabundus enim turbo descendit et illam
  133. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  134. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  135. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  136. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  137. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  138. vertex conradens ex semina nubis
  139. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  140. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,