De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  2. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  3. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  4. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  5. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  6. e simili causa, concursu natus eodem.
  7. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  8. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  9. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  10. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  11. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  12. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  13. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  14. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  15. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  16. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  17. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  18. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  19. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  20. extructis aliis alias super impete miro.
  21. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  22. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  23. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  24. nubila portabunt venti transversa per auras,
  25. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  26. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  27. in statione locata sepultis undique ventis;
  28. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  29. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  30. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  31. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  32. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  33. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  34. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  35. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  36. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  37. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  38. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  39. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  40. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  41. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  42. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  43. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  44. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  45. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  46. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  47. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  48. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  49. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  50. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  51. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  52. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  53. Quod superest, quali natura praedita constent
  54. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  55. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  56. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  57. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  58. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  59. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  60. constituit natura minutis mobilibusque
  61. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  62. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  63. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  64. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  65. curat item vasis integris vina repente
  66. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  67. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  68. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  69. mobiliter soluens differt primordia vini.
  70. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  71. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  72. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  73. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  74. fiant ut possint ictu discludere turris,
  75. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  76. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  77. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  78. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  79. expediam neque te in promissis plura morabor.
  80. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  81. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  82. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  83. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  84. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  85. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  86. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  87. adeo tetra nimborum nocte coorta
  88. inpendent atrae formidinis ora superne,
  89. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  90. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  91. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  92. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  93. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  94. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  95. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  96. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  97. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  98. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  99. multa forent multis exempto nubila sole;
  100. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  101. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  102. si non extructis foret alte nubibus aether.
  103. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  104. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  105. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  106. semina habere cavas nubes et multa necessest
  107. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  108. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  109. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  110. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  111. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  112. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  113. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  114. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  115. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  116. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  117. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  118. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  119. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  120. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  121. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  122. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  123. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  124. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  125. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  126. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  127. tantus discidio nubis ventique procella
  128. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  129. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  130. incidit in validam maturo culmine nubem;
  131. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  132. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  133. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  134. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  135. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  136. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  137. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  138. atque alia ex ipso conradens portat
  139. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  140. non alia longe ratione ac plumbea saepe