De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tantus discidio nubis ventique procella
  2. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  3. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  4. incidit in validam maturo culmine nubem;
  5. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  6. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  7. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  8. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  9. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  10. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  11. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  12. atque alia ex ipso conradens portat
  13. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  14. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  15. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  16. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  17. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  18. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  19. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  20. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  21. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  22. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  23. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  24. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  25. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  26. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  27. nec temere omnino plane vis frigida venti
  28. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  29. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  30. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  31. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  32. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  33. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  34. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  35. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  36. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  37. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  38. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  39. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  40. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  41. non igitur multis offensibus in remorando
  42. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  43. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  44. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  45. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  46. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  47. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  48. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  49. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  50. et validas auget viris et roborat ictum;
  51. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  52. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  53. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  54. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  55. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  56. incolumisque venit per res atque integra transit
  57. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  58. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  59. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  60. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  61. conferve facit, e parvis quia facta minute
  62. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  63. quae facile insinuantur et insinuata repente
  64. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  65. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  66. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  67. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  68. frigore enim desunt ignes ventique calore
  69. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  70. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  71. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  72. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  73. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  74. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  75. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  76. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  77. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  78. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  79. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  80. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  81. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  82. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  83. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  84. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  85. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  86. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  87. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  88. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  89. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  90. indicia occultae divum perquirere mentis,
  91. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  92. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  93. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  94. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  95. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  96. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  97. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  98. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  99. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  100. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  101. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  102. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  103. turbine caelesti subito correptus et igni?
  104. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  105. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  106. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  107. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  108. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  109. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  110. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  111. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  112. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  113. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  114. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  115. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  116. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  117. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  118. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  119. et simul in multas partis qui credere possis
  120. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  121. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  122. at saepest numero factum fierique necessest,
  123. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  124. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  125. postremo cur sancta deum delubra suasque
  126. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  127. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  128. demit imaginibus violento volnere honorem?
  129. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  130. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  131. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  132. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  133. in mare qua missi veniant ratione superne.
  134. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  135. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  136. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  137. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  138. navigia in summum veniant vexata periclum.
  139. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  140. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  141. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  142. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  143. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  144. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  145. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  146. versabundus enim turbo descendit et illam
  147. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  148. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  149. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  150. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  151. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  152. vertex conradens ex semina nubis
  153. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  154. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  155. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  156. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  157. officere in terris, apparet crebrius idem
  158. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  159. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  160. hoc super in caeli spatio coiere repente
  161. asperiora, modis quae possint indupedita
  162. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  163. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  164. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  165. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  166. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  167. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  168. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  169. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  170. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  171. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  172. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  173. hic demum fit uti turba maiore coorta
  174. et condensa queant apparere et simul ipso
  175. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  176. nam loca declarat sursum ventosa patere
  177. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  178. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  179. corpora naturam declarant litore vestis
  180. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  181. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  182. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  183. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  184. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  185. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  186. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  187. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  188. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  189. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  190. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  191. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  192. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  193. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  194. esse infinitam docui, quantaque volarent
  195. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  196. immemorabile per spatium transire solerent.
  197. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  198. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  199. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  200. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  201. et quasi per magni circum spiracula mundi
  202. exitus introitusque elementis redditus extat.
  203. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  204. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  205. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  206. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  207. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  208. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  209. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  210. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  211. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  212. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  213. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  214. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  215. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  216. multa modis multis convenere undique adaucta,
  217. confertae nubes umorem mittere certant
  218. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  219. copia nimborum turba maiore coacta
  220. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  221. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  222. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  223. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  224. cera super calido tabescens multa liquescat.
  225. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  226. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  227. at retinere diu pluviae longumque morari
  228. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  229. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  230. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  231. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  232. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  233. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  234. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  235. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  236. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  237. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  238. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,