De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  2. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  3. multa forent multis exempto nubila sole;
  4. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  5. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  6. si non extructis foret alte nubibus aether.
  7. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  8. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  9. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  10. semina habere cavas nubes et multa necessest
  11. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  12. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  13. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  14. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  15. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  16. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  17. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  18. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  19. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  20. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  21. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  22. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  23. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  24. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  25. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  26. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  27. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  28. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  29. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  30. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  31. tantus discidio nubis ventique procella
  32. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  33. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  34. incidit in validam maturo culmine nubem;
  35. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  36. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  37. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  38. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  39. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  40. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  41. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  42. atque alia ex ipso conradens portat
  43. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  44. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  45. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  46. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  47. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  48. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  49. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  50. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  51. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  52. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  53. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  54. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  55. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  56. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  57. nec temere omnino plane vis frigida venti
  58. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  59. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  60. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  61. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  62. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  63. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  64. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  65. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  66. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  67. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  68. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  69. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  70. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  71. non igitur multis offensibus in remorando
  72. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  73. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  74. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  75. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  76. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  77. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  78. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  79. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  80. et validas auget viris et roborat ictum;
  81. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  82. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  83. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  84. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  85. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  86. incolumisque venit per res atque integra transit
  87. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  88. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  89. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  90. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  91. conferve facit, e parvis quia facta minute
  92. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  93. quae facile insinuantur et insinuata repente
  94. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  95. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  96. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  97. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  98. frigore enim desunt ignes ventique calore
  99. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  100. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  101. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  102. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  103. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  104. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  105. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  106. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  107. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  108. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  109. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  110. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  111. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  112. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  113. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  114. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  115. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  116. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  117. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  118. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  119. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  120. indicia occultae divum perquirere mentis,
  121. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  122. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  123. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  124. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  125. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  126. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  127. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  128. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  129. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  130. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  131. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  132. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  133. turbine caelesti subito correptus et igni?
  134. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  135. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  136. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  137. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  138. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  139. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  140. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  141. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  142. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  143. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  144. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  145. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  146. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  147. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  148. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  149. et simul in multas partis qui credere possis
  150. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  151. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  152. at saepest numero factum fierique necessest,
  153. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  154. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  155. postremo cur sancta deum delubra suasque
  156. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  157. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  158. demit imaginibus violento volnere honorem?
  159. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  160. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  161. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  162. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  163. in mare qua missi veniant ratione superne.
  164. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  165. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  166. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  167. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  168. navigia in summum veniant vexata periclum.
  169. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  170. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  171. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  172. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  173. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  174. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  175. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  176. versabundus enim turbo descendit et illam
  177. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  178. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  179. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  180. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  181. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  182. vertex conradens ex semina nubis
  183. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  184. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  185. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  186. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  187. officere in terris, apparet crebrius idem
  188. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  189. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  190. hoc super in caeli spatio coiere repente
  191. asperiora, modis quae possint indupedita
  192. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  193. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  194. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  195. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  196. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  197. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  198. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  199. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  200. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  201. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  202. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  203. hic demum fit uti turba maiore coorta
  204. et condensa queant apparere et simul ipso
  205. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  206. nam loca declarat sursum ventosa patere
  207. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  208. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  209. corpora naturam declarant litore vestis
  210. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  211. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  212. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  213. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  214. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  215. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  216. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  217. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  218. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  219. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  220. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  221. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  222. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  223. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  224. esse infinitam docui, quantaque volarent
  225. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  226. immemorabile per spatium transire solerent.
  227. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  228. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  229. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  230. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  231. et quasi per magni circum spiracula mundi
  232. exitus introitusque elementis redditus extat.
  233. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  234. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  235. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  236. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  237. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  238. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  239. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  240. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  241. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  242. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  243. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  244. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  245. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  246. multa modis multis convenere undique adaucta,