De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  2. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  3. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  4. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  5. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  6. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  7. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  8. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  9. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  10. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  11. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  12. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  13. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  14. quod fieret naturali varieque volaret
  15. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  16. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  17. et genus humanum frustra plerumque probavit
  18. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  19. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  20. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  21. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  22. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  23. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  24. non radii solis nec lucida tela diei
  25. discutiant, sed naturae species ratioque.
  26. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  27. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  28. esse et nativo consistere corpore caelum,
  29. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  30. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  31. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  32. ---
  33. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  34. currenti spatium praemonstra, callida musa
  35. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  36. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  37. ---
  38. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  39. ---
  40. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  41. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  42. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  43. et faciunt animos humilis formidine divom
  44. depressosque premunt ad terram propterea quod
  45. ignorantia causarum conferre deorum
  46. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  47. quorum operum causas nulla ratione videre
  48. possunt ac fieri divino numine rentur.
  49. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  50. si tamen interea mirantur qua ratione
  51. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  52. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  53. rursus in antiquas referuntur religionis
  54. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  55. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  56. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  57. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  58. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  59. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  60. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  61. delibata deum per te tibi numina sancta
  62. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  63. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  64. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  65. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  66. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  67. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  68. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  69. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  70. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  71. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  72. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  73. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  74. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  75. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  76. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  77. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  78. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  79. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  80. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  81. quorum operum causas nulla ratione videre
  82. possunt ac fieri divino numine rentur.
  83. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  84. propterea quia concurrunt sublime volantes
  85. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  86. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  87. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  88. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  89. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  90. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  91. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  92. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  93. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  94. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  95. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  96. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  97. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  98. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  99. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  100. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  101. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  102. verberibus venti versant planguntque per auras.
  103. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  104. frontibus adversis possint quam de latere ire
  105. diverso motu radentes corpora tractim,
  106. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  107. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  108. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  109. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  110. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  111. cum subito validi venti conlecta procella
  112. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  113. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  114. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  115. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  116. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  117. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  118. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  119. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  120. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  121. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  122. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  123. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  124. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  125. perscindat nubem perfringens impete recto;
  126. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  127. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  128. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  129. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  130. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  131. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  132. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  133. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  134. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  135. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  136. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  137. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  138. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  139. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  140. turbine ventorum comburens impete magno;
  141. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  142. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  143. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  144. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  145. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  146. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  147. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  148. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  149. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  150. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  151. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  152. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  153. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  154. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  155. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  156. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  157. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  158. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  159. e simili causa, concursu natus eodem.
  160. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  161. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  162. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  163. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  164. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  165. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  166. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  167. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  168. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  169. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  170. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  171. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  172. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  173. extructis aliis alias super impete miro.
  174. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  175. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  176. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  177. nubila portabunt venti transversa per auras,
  178. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  179. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  180. in statione locata sepultis undique ventis;
  181. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  182. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  183. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  184. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  185. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  186. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  187. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  188. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  189. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  190. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  191. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  192. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  193. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  194. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  195. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  196. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  197. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  198. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  199. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  200. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  201. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  202. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  203. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  204. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  205. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  206. Quod superest, quali natura praedita constent
  207. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  208. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  209. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  210. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  211. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  212. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  213. constituit natura minutis mobilibusque
  214. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  215. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  216. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  217. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  218. curat item vasis integris vina repente
  219. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  220. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  221. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  222. mobiliter soluens differt primordia vini.
  223. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  224. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  225. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  226. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  227. fiant ut possint ictu discludere turris,
  228. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  229. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  230. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  231. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  232. expediam neque te in promissis plura morabor.
  233. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  234. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  235. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  236. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  237. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  238. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  239. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  240. adeo tetra nimborum nocte coorta
  241. inpendent atrae formidinis ora superne,
  242. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  243. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  244. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  245. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  246. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  247. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  248. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  249. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst